# Oculus artificialis 18

Burchard David Mauchart, Oculus artificialis, M. RAPILIVS SERAPIO HIC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/18

Oportet vero singulis minimum nycthemeris noctu cubitum ituros, oculum eximere artificialem, partibus in orbita quietem a frictione, quantumcunque placida, concedere, & collectae in orbitae fundo ac lateribus colluviei seroso-saniosae exitum procurare, & glutinosam, ciliis impactam, materiem spongia abstergere, aut dentiscalpio excutere. Sed opus est subinde ulteriore & sedula totius orbitae expurgatione, & nimiae fluxionis exsiccatione. Suadet in hunc finem Woolhusius, per periodos grana hormini circiter quadraginta disseminare in orbita per noctem, & subsequo mane impuritatibus orbitae turgefacta everrere auriscalpio bene polito, ex ebore parato: aut instillare Ungt. de lap. calam. Ungt. Woolhusii compositum, aut Ung. e troch. alb. Rhas. in pollinem redact. 3. atque 3iij. in consist. Unguenti redactis, quod cum butyr. Majal. Iot. tanquam excellens remedium pro exsiccanda, cicatrizanda (sit venia verbo! ) atque in laudabili statu conservanda orbita depraedicat, collyria vero, (ordinaria vitriolica, stimulantia vel alias nimia humectatione nocitura subintelligens procul dubio,) cane ac angue pejus fugienda praecipit. Suadet & faciendas in orbitam aliquando modicas injectiones tepidas ex Aq. Rosar. sic tamen, ut nihil de hoc humido medicamentoso relinquatur in orbita. Putamus nos, orbitam optime mundificari posse, praesertim a tenaciori viscosa & quasi purulenta lympha, si, post factam injectionem tepidam ex infuso euphrasiae & flor. hyperici, extersoria blande circumducatur orbitae spongiola, mollis, detrita, virgae balaenariae apici alligata, & mox laudato infuso leviter impraegnata. ς τῇ θέ Commoda oculi artificialis hypoblephari, & vitrei maxime, huc redeunt: quod turpissimus oculi naturalis defectus tam egregie pallietur & tegatur, ut nemo advertat vel attentissimus: magnitudo enim, figura colorque ad vivum, imo & ipse motus resarti sunt.

---

Burchard David Mauchart (with Philipp Adam Haug), Oculus artificialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus_artificialis.
