# Oculus artificialis 21

Burchard David Mauchart, Oculus artificialis, M. RAPILIVS SERAPIO HIC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/21

Alii denique revera tam sensiles sunt atque delicati, ut a laudabili etiam oculo artificiali male habeant, & vix una alteraque die, aliquando & hora, citra dolorem ferre eum possint, & ne quidem periculum facere audeant, annon successive adsuescentes posthac facile & sine periculo sint toleraturi? Itaque sicut his non modo non obtrudere, sed ne suadere quidem praesumimus oculum hypoblepharum, ita aliis, quamdiu nec dolore, nec fluxione concitatis altero, sano, valent oculo, & rationibus, καὶ ἄνθρωπον certe abunde gravibus, retinere voluerint oculum artificialem, denegare durum putamus; sed attendant sedulo ad cautelas supra commendatas necesse est omnino. Caeterum fallacia non causae ut causae heic etiam incidere potest. Non sequitur absolute, si homini, qui plures annos oculo usus est artificiali, sanus denique pariter corrumpatur oculus, ergo artificialis in culpa est. Quoties quaeso accidit, quod & nos plus semel observavimus, ut, nullo unquam adhibito artificiali oculo in locum deperditi, sanus in communionem mali, ejusque varii, ad caecitatem collimantis imo perducentis venerit, idque in morbis oculi tam ab externa, quam interna causa ortis? Quae vero sunt reliqua in contrarium allata §. 15. argumenta, facile diluuntur ex eis ipsis, quos praemisimus passim, fontibus. Benigniores experitur Judices, respectu periculi certe, eeblepharus oculus artificialis, quamvis de caetero talpa caeciorem oporteat esse, qui fraudem & ineptias artificii non primo perspiciat obtutu atque derideat. Si Paraei, quem omnes subsequi proponunt, ideam, iconem & descriptionem, §. 6. allegatas, sequi velimus, subsumere oportet primo talem artificialem oculum intelligi, qui palpebris adductis s.

---

Burchard David Mauchart (with Philipp Adam Haug), Oculus artificialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus_artificialis.
