Latin
5
Burchard David Mauchart, Oculus artificialis 5
Unproofread scanNot analysed yet
nantur, ut, proverbio illis nationibus solenni, dicantur integri coholis, s. antimonii montes in hanc rem consumi? o) Si vero &heic mulieribus aliquid est dandum, multo excusatiores videbuntur Medici atque Chirurgi, qui &ipsi oculorum arti cosmeticae atque chirurgiae curtorum, quam vocant, operam dare solent in illis casibus, ubi non aliqua solum foeditas oculorum, quae adspicientibus nauseam movet vel contemptum, est emendanda, sed &visus aliquando simul adjuvandus. In nupera Disput. de Staphylomate monuimus, hoc aliquando propter insignem foeditatem manu chirurgica esse rescindendum, quin &totum fere bulbum oculi extirpandum. Sive ergo artificiali excisione, sive spontanea destructione &collapsu integer bulbus, aut maxima certe pars eius, perierit, heu quam deformi foedaque crypta profundiore tunc hiat orbita, quam turpiter subsident palpebrae, quantis jam circumfunditur tenebris ille, qui prius coruscare solebat, scintillantis stellae vortex? Unde nec aegro, nec Ophthalmiatro potest vitio verti, si enormem hunc defectum quavis arte nitantur resarcire. Adscititio, s. artificiali id fit oculo, qui deficientis vices supplere, excepta videndi potentia, debet. Neque tamen ejusmodi heic requiritur artificialis aliâs quoque dictus oculus, quo vel partes oculum constituentes artificiose, &tornatione potissimum ex ebore aliaque materia distinctae, separabiles, &una eademque theca globosa involutae effinguntur, quales fuere, quas e. g. Fabr. Hildanus, p) Verle, q) Zickius, o) Ludolf. Hist. Aethiop. in Comment. ad L. I. C. 7. Nr. 51. p) G. Fabric. Hildani oper. omn. in fol. Fft. in Cent. 2. O. 1. p. 76. s. q) Jo. Bapt. Verle, Tornator Venetus, de Anat. artif. oculi. An. 1674. in Bibl. anat. Mangeti T. 2. p. 366. &c. Dized by Google igi 8 Sockius, r) Wormius, 5) &alias passim E. N. C. &A. E. L. sistunt, atque iis, qui Anatomen incruentam sectantur, quando "iescunque libet, repetendam se commendant: vel talis oculus artificialis, quo modus visionis per regulas opticas atque dioptricas mechanico artificio explicatur, qualem machinam, ejusque construendae, ac in usum vocandae modum describit e. g. Hambergerus. t) Vel denique talis, e vitro conflatus, quo hodierni artifices Parisini plurimis distinctis exemplaribus &speciebus plurimas morborum oculi species aemulantur, qualibus a paucis annis exornatur theatrum anatomicum Argentinense.