# Oculus artificialis 7

Burchard David Mauchart, Oculus artificialis, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/7

x) Quis primus sit Author hujus artificii haud certo nobis constat? Nescimus enim, qua suffultus authoritate Woolbusius in suis asserat dictatis, jam inde a temporibus Ptolemaei Philadelphi morem viguisse, illum substituendi in locum ocularii bulbi, abscessu, suppuratione, vel aliunde consumti, oculum artificialem varii generis? Et quando laudatus idem Woolhusius praetendit, in Historia Aethiopiae mentionem fieri alicujus artificis, qui fabrefactis ex auro supposititiis oculis magnas acquisiverit opes, non addit, apud quem Aethiopicae historiae Authorem haec legerit? Nos certe in Ludolsi Historia Aethiopiae, quam ex aliis compilavit Authoribus & ipsius cujusdam indigenae adauxit ore, ac ipsa Woolhusii aetate, nimirum A. 1681. edidit, nullum hujus observationis vestigium deprehendere potuimus. An ethnici sua olim Deastrorum simulacra atque idola oculis instruxerint artificialibus supposititiis hypoblepharis, inquirendum ac decidendum relinquimus in historia antiquitatum versatioribus? Ex avtopsia confirmavit nobis Excell. Dn. Dr. Gmelin, Petropolitanus celeb. Professor, gentibus idololatricis Sibiriae, Tartaris, Tungusis, Buraetis, Jacutis, Samojedis in usu esse, idolis, quae sibi ex centonibus ad effigiem humanam rudi valde Minerva consarcinant aut e ligno scindunt, oculos etiam adaptare, qui constent e globulis, corallinorum globulorum more e vitro aut plumbo effictis. Apud Wogulos etiam & Ostiaccos, antequam christianae religioni nomen darent, eundem viguisse morem. Ex Aristotele y) quidem patet, quod ipsius tempore, sic dictis nevrospastis, x) Woolhusius asserit, his vocabulis usos veteres Graecos, sed in nullo invenire haec, pariter ac totam de oculo artificiali supposititio doctrinam, potuimus. γ) Aristot. de mundo. spastis, s. imagunculis hominum gesticulatoriis (quas Galli hodie vocant des Marionettes) oculos supposuerint artificiales, eosque versatiles: ita enim eas describit, ex Apuleji versione: qui in ligneolis hominum figuris gestus movent, quando filum membri, quod agitari solet, traxerint; torquebitur cervix, nutabit caput, oculi vibrabunt, manus ad ministerium praesto erunt, nec invenuste totus videbitur vivere. Vidimus ipsimet passim supposititios tales oculos in exenteratis, variorum brutorum, avium, equorum &c. exuviis, ipsius quoque hominis.

---

Burchard David Mauchart (with Philipp Adam Haug), Oculus artificialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus_artificialis.
