# Oculus artificialis 8-2

Burchard David Mauchart, Oculus artificialis, M. RAPILIVS SERAPIO HIC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/8-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/8-2

M. RAPILIVS SERAPIO HIC AB ARA MARMOREA OCVLOS REPOSVIT STATVIS QVA AD VIXIT BENE. Dolemus vero, quod a paucissimis Medicis & Chirurgis, ipsisque etiam illis, qui oculariae Medicinae expressam navant operam, haec de oculis artificialibus doctrina vix summis attinτς Soattingatur digitis, a plurimis sicco pede praetereatur, atque sic a nemine, quantum novimus, pro dignitate exhauriatur. E plurimis sane, quos consuluimus, Auctoribus, non nisi sequentes allegabimus, qui aliquam, sed utplurimum nimis brevem atque mancam injecere mentionem, alio se referente ad alium.

---

Burchard David Mauchart (with Philipp Adam Haug), Oculus artificialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus_artificialis.
