# Oculus artificialis 8

Burchard David Mauchart, Oculus artificialis, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/burchard-david-mauchart/oculus-artificialis/8

Pinacotheca Stutrgardiensis nostra exhibet nitidissimum avtomatum, ex argento effictum, quod refert Regem Gustavum Adolphum equo insidentem, &, juxta alios brachiorum atque capitis motus, supposititiorum quoque oculorum adductorios atque abductorios. Sed transeant haec, forsan nimis longe petita! E Pirisci Lexico antiq. Rom. T. 2. p. 175. locus subit memoriam, ubi tradit: fuisse etiam Medicos ocularios statuarum: qui, licet his oculi nunquam dolerent, tamen oculorum curam in ipsis gesserint: atque hos fuisse oculorum in statuis repositores, quos cum excidissent, denuo reposuerint in sua loca. Unde apud Plutarchum de Pyth. orac. p. 397. E. legatur: Ego similium memoriam casuum renovavi, qualis est, quod oculi e statua Hieronis Spartiatae exciderunt, antequam ille ad Leuctra occubuit. Haecque Plutarchi verba illustrantur inscriptione, adducta a Spon. Miscel. Erud, antiq. Sect. VI.

---

Burchard David Mauchart (with Philipp Adam Haug), Oculus artificialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus_artificialis.
