# Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.1-7

Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum, Lines 1.1-1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius-balbus/pseudo-caecilius-balbus-de-nugis-philosophorum/1.1

1. FRAGMENTUM EX PRAEFATIONE CAECILII BALBI.
J. Sar. Pol. III. 14. Adulatores puniendos esse, tamquam hostes Deorum et hominum, et veritatem gratanter amplectendam, et patientiam custodiendam, tam rationibus quam exemplis maiorum .
1 . Sed, ut vulgari proverbio dicitur, Deus ille prae ceteris colendus creditur, qui subvenit in praesenti. Ideoque non curant quomodo, dum tamen hoc quod expetunt faciant. Egregie quidem Caecilius Balbus, Imperator, inquit, Auguste, tum in multis, tum in eo maxime elucet prudentia tua, quod isti nondum te omnino insanum reddiderunt, qui ut tibi applaudant, non modo Diis, sed tibi ipsi et populo iniuriam faciunt. Deorum siquidem minuunt reverentiam, quo parificant tibi. Te arguunt insipientiae, dum conditionis tuae repugnante natura, te parem numinibus esse persuadere praesumunt. Nota superstitionis inurunt populum, cui mortales Deos pro immortalibus persuadent esse colendos.
2 . Sane in eo aliquid divinum tibi inesse monstrabis, si omnes istos, qui divinitati tuae fraudulenter applaudunt, rapi feceris ad tormenta. Quis enim Deorum ei parcat, a quo se deceptum iri intelligit? Quis non irruat in eum, qui aureos Jovis oculos eruit, aut argento gemmisque sublatis Vestam nititur excaecare? Quis de Martis capite adamantinum lumen impune temerariis effodit unguibus?
3 . Nempe Deos invisibiles et immortales circumvenire, et eis fallaciae parare insidias, gravioris culpae est, eo quod ab his visibilium Deorum fabrica sustentatur et regitur, et honorem aut contemptum qui istis exhibetur, illi remunerant. Si sapis ergo, Auguste, in Deorum hostes insurges, et te, si non Deum, quod nequaquam es, vel Deorum te docebis esse cultorem, si deceptores istos exterminaveris, excaecatores tuos, Deorum contemptores, et utrorumque iniuniam punias. Haec Caecilius.
2. CODEX HAMBURGENSIS.
Latrocinium Cecilius halbus l. 3 de nugis philosophorum: cum pirata deprehensus ad alexandrum ductus ab ipso interrogaretur, propter quod mare haberet infestum, Respondit libera continencia, propter quod tu orbem terrarum. sed quia id uno facio nauigio, latro vocor, tu quia facis magna classe, vocaris imperator. si solus captus fuerit alexander, latus erit; si ad nutum dionidis familiarentur populi, erit dionides imperator. vocabatur enim pirata dionides. nam quoniam ad causam non differunt nisi quia deterior est, qui rapit improbius, qui iusticiam abiectis decuit, quam qui manifestius impugnat leges. quas ego fugio, tu persequeris, ego veneror, tu contempnis. hoc mee fortunae iniquitas et familiaris rei angustia facit. si fortuna mea succresceret, fierem fortasse melior; ac tu, quo fortunacior, nequior eris. miratus alexander constanciam hominis eum merito arguentis, experiar, inquit, si futurus sis melior fortunamque mutabo; non ei ammodo, quod delinquis, sed tuca moribus ascribetur, cumque fecit ascribi milicie, ut possit exin salvis legibus militare.

---

Caecilius Balbus, PSEUDO-CAECILIUS BALBUS: DE NUGIS PHILOSOPHORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/caeciliusbalbus.html.
