# Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.138-161

Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum, Lines 1.138-1.161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius-balbus/pseudo-caecilius-balbus-de-nugis-philosophorum/1.138

7 . Nihil amittit, qui nihil habet.
8 . Minimum eget mortalis, qui minimum cupit.
[XIII] (De fortuna.)
1 . Hieremias cum senem nudum videret, interrogavit eum, utrum tunicam an verecundiam non haberet: ille respondit, fortunam.
2 . Quae fortuna concesserit, temperet iustitia: Socrates dixit . Quod iustitia invenerit, temperet patientia.
3 . Si enim fortunae auxeris licentiam, minuis gloriam. Chilo Lacedaemonius dixit . Fortuna, ut medicus ignarus, multos caecat.
[XIV] (De beneficiis.)
1 . Plus gaude datis beneficiis, quam acceptis. Illa enim felicitatis, haec necessitatis videtur esse substantia.
2 . Diogenes cum quandam statuam panem posceret, et hoc circumstantes mirarentur, Condisco, inquit, repulsam ferre.
3 . Hermogenes Rhodius cum beneficium quemlibet peteret, in principio orationis solitus dicere fertur: Quid eligitis, utrum concedendo hominem an negando statuam iudicem?
4 . Epaminondas dixit : Diem perisse, hoc est nihil praestitisse.
5 . Celeritas beneficium gratius facit. Socrates dixit .
[XV] De amicitia Bias Prieneus dixit .
1 . Diu deliberando amicos elige, et de electis qui fideles esse potuerunt, iudica. Eosque uno affectu, non uno habeas merito.
2 . Amicos sequere quos non pudeat elegisse.
3 . Amici vitam tuam imputa famam. Amici famam tuam imputa gloriam. Xistus dixit .
4 . Nihil est, quod non toleret, qui perfecte diligit.
5 . MENEFRANES cum illi quidam diceret, ille illius amicus est, Cur, inquit, illo divite ille pauper est? Amicus non est, qui fortunae particeps non est.
6 . Aristoteles dixit Difficile esse in re prospera amicos probare, in adversa semper facile.
7 . THEOPHRASTVS DIXIT : Expedire iam probatos amicos amari, quam amatos probari.
8 . Quanti est sine anima corpus, tanti est sine amicis homo. Pythagoras dixit .
9 . Amicitias immortales esse oportet.
10 . Cum amicis rationes breves, amicitias longas esse oportet.
11 . Ita amicus esto, ut inimicus esse non timeas.
12 . Amicum blandum cave, cuius amarum est semper, quod fuerit dulce.
13 . Principium amicitiae est bene loqui.
14 . Fortunato amico vocatus, infortunato invocatus praesto [esto].

---

Caecilius Balbus, PSEUDO-CAECILIUS BALBUS: DE NUGIS PHILOSOPHORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/caeciliusbalbus.html.
