Latin
Lines 1.208-1.192
Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.208-192
Not analysed yet
Parere scire cum imperante aequalis est gloria.
[XIX] De barba Lysander
1 . interrogatus, cur maiorem barbam libenter habuisset, respondit: Ut subinde eam tangendo virum me esse meminerim.
2 . Diogenes interrogatus, cur maiorem barbam haberet, respondit: Si mulier barbata ex alieno sexu portenti est signum, cur vir accusatur ex eo, cum barba naturae nomen videatar et gloriae.
[XX] De nuptiis Chilo Lacedaemonius dixit .
Nuptias sumptuosas facere vita.
[XXI] De modo pecuniae Aristippus
Modus pecuniae quaerendus est qui nec maior necessitate praesenti possit esse, nec minor.
[XXII] De modo bonitatis Pythagoras
1 . Bonitas est, quae rationem propriam ponit atque praesumentem iuvat, non quae nocendo alteri auxilium praestat.
2 . Bonus vir, si optimus est, suis se actibus probat: aliis enim non potest esse bonus, qui suis in se moribus fuerit malus.
3 . Socrates dixit : Si bene egeris, ipse tibi personae auctoritatem dabis.
4 . Viri boni est nescire pati vel facere iniuriam.
5 . Auctor malus bonam rem turpem facit.
[XXIII] De secretis Diogenes dixit :
1 . Consistit verbo non prodito inaestimabile pretium.
2 . Hermogenes dixit : Verbi non proditi inmanis mensura.
3 . Socrates dixit : Sepultus apud te sit semper sermo, quem solus audieris.
[XXIV] De maliloquio
1 . ZENON DIXIT : Malum hominem blande loquentem innocentum laqueum esse.
2 . Simonides dicente quodam, multos sibi de eo loqui, Non desinis mihi, inquit, auribus tuis maledicere?
3 . Diogenes cum quidam ei perferret aliqua maledicta ab amico eius de eodem dicta, An haec amicus dixerit, dubium est, inquit; id quidem mihi de te manifestum est.
[XXV] De spe Pythagoras dixit
1 . Spe bonorum quicquid indignitatis imponitur, ferre convenit.
2 . Salon dixit . Remedium malorum futura spes est; nec innocentem debilitat conscientiam causa, cui in adversis solatium est, non sua meruisse, quae patitur, culpa.
3 . Pythagoras dixit : Fortuna innocentem deserit saepe, at bona spes numquam.