# Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.234-213

Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum, Lines 1.234-1.213. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius-balbus/pseudo-caecilius-balbus-de-nugis-philosophorum/1.234

[XXVI] De taciturnitate Xenocrates, cum
1 . inter malos taceret, interrogatus, cur hoc faceret, respondit: Quia locutum me aliquando penituit, tacuisse numquam.
2 . Diogenes dixit : Sapienti expedit tacere pro se, quam loqui contra se.
3 . Neminem tacendo, multos loquendo circumventos.
4 . Salon cum aliis loquentibus taceret, interrogatus a Periandro, utrum propter inopiam verborum, an quod stultus esset, taceret, respondit: Nemo stultus tacere potest.
5 . Theocritus in convivio rustico tacenti: Ex doctis, inquit, hoc solum habes.
6 . Idem dicebat veritatem brevem esse, mendacium longum.
[XXVII] (De 1oquacitate.)
1 . Xenocrates loquaci cuidam, Stulte, inquit, audi melius: os unum a natura, aures duas accepimus.
2 . Antisthenes dixit : Inscitiae esse multa dicere, et qui hoc faceret, quid esset satis, nescire.
3 . Socrates Cleonam garrulum discere volentem sapientiae praecepta duas mercedes poposcit; unam, ut tacere, alteram, ut loqui disceret.
4 . Cicero cum ei Damasippa garrulus homo dixisset, aprum a se esse interfectum, quaesivit, utrum eum venabulo an verbis confecerit.
5 . ZENO uxori et viro garrulis Cum duo, inquit, soli estis, quemadmodum vos loquentes auditis?
6 . Idem in eum, qui multo sermone negotium contereret, Si nostris, inquit, te auribus audires, taceres.
[XXVIII] De consiliis .
1 . Quod diu tractaveris, id puta rectissimum.
2 . Recta consilia capere possumus, si, quae nos laedere potuerunt, agnoscamus.
3 . Si sollicitus fueris, iudicium praevenies alienum.
4 . Omnia consuli, sed non ab omnibus debere.
5 . Duo maxime contraria esse consilio, festinationem et iram.
[XXIX] De occasione .
1 . Occasionem gubernaculum mentis esse, si in bono utaris, si in malo, caliginem.
2 . Occasionem non accipi, sed rapi oportere, si rationem, non eventum applices causae.
[XXX] De cautela
1 . Epaminondas interrogatus, cur nec festo quidem die aliis dormientibus requiesceret, dixit: Securitas militum est imperantis labor.
2 . cum Poeni rogarent, ne eis bellum indiceretur, Minus, inquit, respublica decipi potest, si ut aruspices cor rogantium potius, quam linguam inspexerimus.

---

Caecilius Balbus, PSEUDO-CAECILIUS BALBUS: DE NUGIS PHILOSOPHORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/caeciliusbalbus.html.
