# Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.245-258

Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum, Lines 1.245-1.258. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius-balbus/pseudo-caecilius-balbus-de-nugis-philosophorum/1.245

4 . In bello corpora hominum gladiis, in pace voluptatibus vulnerari.
[XLI] De malis filiis
1 . G aius interrogatus, cum plures filios habuisset, quis ex his in se nequior esset, Qui primus tibi fuerit obvius, inquit.
2 . Ipse te coerce, pater.
3 . B occhoris iussit filium cuiusdam denegantem se posse matrem alere decem mensibus eam ferre nec deponere.
4 . Q ui non corripit peccantem, peccare imperat.
[XLII] De pigro
Zeno Citieus cuidam inerti Indignareris, inquit, si aliquis optaret, ut mutilas manus vel pedes habuisses: nunc integra sunt; cur uti eis non vis?
[XLIII] De temperantia
1 . A gesilaus interrogatus, quemadmodum quis hominibus placere posset, Si gesserit, inquit, optima et locutus fuerit pauca.
2 . Socrates inquirenti cuidam, quomodo posset optime dicere, respondit: Nihil dixeris, nisi quod bene scieris.
3 . Demades non scolam, sed assiduitatem legendi doctrinam vocabat.
4 . Phocion optimum oratorem esse dicebat, qui plurima paucis diceret.
5 . Erasistratus medicus cum ad dormientem aegrum intrare noluisset, Meliorem, inquit, intus medicum audio.
[XLIV] De disciplina
A ntigonus Alexandri paedagogus citharam eius fregit abiecitque dicens: Aetati tuae iam regnare convenit, pudeatque in corpore regni voluptatem luxuriae dominari.
[XLIVb] De censura
Pyrrus rex cum citharoedus in convivio molliter cantaret, iussit citharae chordas incidi, interrogatusque cur imperasset, Satius est, inquit, citharae nervos incidi quam solvi.
[XLV] De detractione Diogenes
C ynicus cum illi dixisset quidam, vituperant te cuncti, Oportet, inquit, sapientiam ab insipientibus feriri.
Esse enim meliorem iudicat mala lingua, quem carpit.
[XLVI] De contemptu pecuniae
Diogenes cum illi a capite nocte fur sacculum cum nummis subtrahere conaretur, et ille sentiret, Tolle, inquit, infelix, ut facias utrosque dormire.
[XLVII] Quid populum domat Pythagoras dixit
1 . Populi licentiam aut luxus aut fames domat, aut bellum.
2 . Vulgi imperitiam ad res iustas sola constringit necessitas.

---

Caecilius Balbus, PSEUDO-CAECILIUS BALBUS: DE NUGIS PHILOSOPHORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/caeciliusbalbus.html.
