# Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.36-44

Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum, Lines 1.36-1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius-balbus/pseudo-caecilius-balbus-de-nugis-philosophorum/1.36

33 . Alius quoque eidem iratus obiecit, quod solitus esset crura ardenti face suburere, quo mollior surgeret pilus.
34 . Sed et eo tympanizante, ut in primo libro dixisse me memini: Videsne, inquit plebeius quidam, ut cinaedus orbem digito temperat?
35 . Et cum nanus ob corporis brevitatem conviciantis cuiusdam impetu diceretur, sibi calciamentis grandiusculis utendum esse respondit.
36 . Tiberius quoque, cum in multis legatur fuisse culpabilis, tamen adversus convicia satis firmus ac patiens exstitit, dicens, quia in civitate libera linguas liberas esse oportebat.
37 . Et, ut ad peiores transeam, Domitianus verborum satis patiens fuit, in quo sic lusisse fertur orator Licinius: Non esse mirandum, quod aeneam haberet barbam, cui os ferreum, cor plumbeum esset, eo quod dura duntaxat loquebatur, quae ex iniquitatis adipe, quam corde conceperat, procedebant. Iniquitas enim sedere describitur super talentum plumbi.
38 . Vespasianus quoque, de quo in libro secundo, dum Hierosolymorum destructio describeretur, fecimus mentionem, etiam infimorum convicia patienter tulit; adeo ut sene bubulco proclamante in improperium eius, Vulpem pilum posse mutare, non animum, eo quod natura cupidissimus esset pecuniae nec avaritiam minueret processus aetatis, respondisse dicatur: Huiusmodi hominibus debemus risum, nobis correctionem, sed poenam criminosis.
39 . Nam de Tito filio eius quid dicam? qui patris avaritiam tanta liberalitate purgavit, ut amor et deliciae humani generis ab omnibus diceretur, constantissime tenens in moribus, ne quem postulandi gratia ad se accedentem sine spe quocunque modo dimitteret.
40 . Unde interrogantibus domesticis, cur plura polliceretur, quam praestare posset, respondit: Non oportet quemquam a sermone principis tristem discedere.
41 . Idem quoque recordatus super coenam, quod nihil tota die cuiquam praestitisset, dolens et gemens dixit: O amici, hunc diem perdidi. Quem in vita offenderit, ab Hierosolymorum reversus excidio, nondum legi: et forte illum vindicem innocentiae et crucifixi redemptoris elegit Dominus, qui populum excaecatum incolumi conscientia non modo innocenter, sed et religiose deprimeret et deleret.

---

Caecilius Balbus, PSEUDO-CAECILIUS BALBUS: DE NUGIS PHILOSOPHORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/caeciliusbalbus.html.
