# Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.45-52

Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum, Lines 1.45-1.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius-balbus/pseudo-caecilius-balbus-de-nugis-philosophorum/1.45

42 . Nactus etenim horam, qua moriendum erat, cum lectica veheretur, suspexisse dicitur coelum, multumque conquestus est, eripi sibi vitam immerenti: neque enim exstare ullum factum suum, quod sibi poenitendum esset excepto uno duntaxat. Id quale fuerit nec ipse tunc prodidit, neque cuiquam notum fuit.
43 . Quid de patientia huius loquar, cuius tanta benignitas erat, ut sua iniuria, dum a concivibus abstineret, vix crederet quemquam posse moveri. Tantae siquidem civilitatis et humanitatis in imperio fuit, ut omnibus prodesse nullumque punire studuerit; convictos coniurationis contra se dimisit illaesos et in pristinam familiaritatem admisit.
44 . Sed et Domitianus, qui gravissimam theomachiam exercuit post Neronem, huius virtutis aliquid plerumque indulsit civibus, licet in eos gratis quandoque insaniret, homo quidem usquequaque inutilis, et qui nihil aliud habebat virile, nisi nomen imperii.
45 . Ut tamen ignaviam mentis et inertiam corporis sub praetextu principatas occuleret, quotidie sibi secretum horarum spatium vindicabat, nec quicquam interdum facere consueverat, nisi captare muscas, et easdem stilo praeacuto configere, ut cuidam interroganti, ne quis intus esset cum Caesare, non absurde sibi responsum sit a Metello, Ne musca quidem: quod licet impiissimo principi innotuerit, dissimulare maluit quam punire.
46 . Sed cur patientiae exempla propono, cum omnibus liqueat etc.
4. CODEX LINDENBROGII.
FRAGMENTA CAECILI BALBI DE NVGIS PHILOSOPHORVM.
1 . Cum quidam fur nocte Diogeni de capite pecuniam auferre conaretur, ille sentiens ait: Tolle, infelix, et permitte utrumque dormire.
2 . Cum quidam veteranus quadam die coram iudicibus periclitaretur, rogavit Caesarem, ut adesset in publico ad eum iuvandum: cui Caesar dedit bonum advocatum. Cui ille: O Caesar, te periclitante bello Actiaco non vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi, detexitque cicatrices vulnerum, quae susceperat, erubuitque Caesar: venit in advocationem; verebatur enim non tantum superbus, sed ingratus videri.
3 . Cum cuiusdam mulieris viro, Duellio nomine, exprobratum esset, quod oris vitio foedaretur, malum scilicet anhelitum habens et ipse conquereretur uxori suae, quod non de hoc monuerat eum, respondit illa: Fecissem; sed omnium hominum ora ita olere putabam.

---

Caecilius Balbus, PSEUDO-CAECILIUS BALBUS: DE NUGIS PHILOSOPHORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/caeciliusbalbus.html.
