# Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum 1.53-66

Caecilius Balbus, Pseudo-caecilius Balbus: de Nugis Philosophorum, Lines 1.53-1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caecilius-balbus/pseudo-caecilius-balbus-de-nugis-philosophorum/1.53

4 . Cato senex ait, maximum maioribus nostris telum fuisse fidem, ex qua plures pace susceptae, quam bello gentes fuerunt devictae.
5 . Epaminondas cum illi quidam ex patricio genere factus inferior ignobilitatem generis obiiceret: Gaudeo, inquit, quod ego ex me surrexi, tu ex te cecidisti generisque nostri uterque sumus decus et dedecus.
6 . Zenon cuidam inerti ait: Indignareris, si aliquis optaret tibi, ut mutilas manus vel pedes haberes; nunc autem integra sunt: cur eis uti non vis?
7 . Caecilius Balbus lib. IIII. de nug. Philosophor. Agathocles rex dicere solitus, auro tanquam fictilibus et fictilibus tanquam auro utendum est. Longe enim praestantius est moribus splendescere, quam rebus. Cum enim in vasis fictilibus caenasset, quaerentibus causam huius dixisse fertur:
Rex ego cum sim
Siciliae, figulo sum genitore satus.
Fortunam reverenter habe, quicunque repente
Dives ab exili progrediere domo. Considerans enim humilem ortum suum vasis fictilibus contentus erat.
Libr. 3.
8 . Socrates negat sapientem posse offendi, sed adversus omnem fortunam robore virtutis suae manere immobilem: hoc enim est praecipuum, erigere animum super minas et promissa et fortuita.
9 . Cum Tiberius Augusto Caesari conquereretur, quod multi de eo male loquerentur, rescripsit: Noli nimis indignari cuiquam, qui de me mala loquitur. Satis enim est, si habemus, ne quis nobis male facere possit.
10 . Diogenes ait: Sapienti tam expedit tacere pro se, quam loqui contra se: neminem tacendo, multos loquendo circumventos.
11 . Solon cum aliis loquentibus taceret, interrogatus a Periandro, utrum propter inopiam verborum, aut quod stultus esset taceret, respondit: Nemo stultus tacere potest.
12 . Lysander interrogatus, cur magnam barbam libenter haberet, respondit: Ut solum tangendo eam virum me esse meminerim.
Ex lib. III.
13 . Cum Iulius Caesar calvitium graviter ferret et capillum defluentem a cervice ad frontem convocaret, milite sibi dicente, Facilius est te, Caesar, calvum non esse, quam me in Romano exercitu timidius quicquam egisse vel acturum esse: quod tamen patienter sustinuit. Inde cum de eo essent famosi libelli et ioculatoria carmina publice divulgata ad suum improperium, patienter sustinuit; et cum quidam maternam eius originem despiciens panificum eum vocaret, ridendo pertulit.

---

Caecilius Balbus, PSEUDO-CAECILIUS BALBUS: DE NUGIS PHILOSOPHORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/caeciliusbalbus.html.
