Latin
Lines 1-48
Caecilius, Comoediarum fragmenta 1-48
Not analysed yet
De nocte ad portum sum prouectus prosumia.
Ei perii: quid ita numero uenit? fuge domum.
Oram reperire nullam, qua expediam, queo.
Cum Mercurio capit consilium, postquam sentinat satis.
actutum, uoltis, empta est: noltis, non empta est . .
Conducit nauem putridam . . . .
Sepulchrum plenum taeniarum, ita ut solet.
Sed ego stolidus: gratulatum med oportebat prius.
nam ego
Duabus uigiliis transactis duco desubito domum.
Ad amicos curret mutuatum. -Mutuet
Mea causa.
Iam dudum depopulat macellum
Tun iam callebis, ille festus desidet?
Meretissimo hic me eiecit ex hac decuria.
Nihilne, nil tibi esse quod edim? . . .
Nihil fore opino inter me atque illum . . .
Sat hic uicinus +se as peperisset +uobis
numquid nam fores
Fecere soniti?
quamquam ego mercede huc conductus tua
Aduenio, ne tibi me esse ob eam rem obnoxium
Reare: audibis male, si male dicis mihi.
Nil Spei ego credo, omnis res spissas facit.
Ea tum conpressa parit huic puerum, sibi probrum.
Si umquam quisquam uidit quem catapulta aut balista icerit
Tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,
Sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.
Itane Antipho inuenitur profluia fide?
Itanest inmemoris, itanest madida memoria?
An ubi non sitis, ibi consilium claudeat?
Si properas, escende huc meam nauem: ita celeris est
Iamne adeo? manta. -Iam hoc uide: caecus animum . . . .
aduentus angit.
Nam nobis equidem deus repertus est Iouis.
<Est> haec caterua plane gladiatoria,
Cum suum sibi alius socius socium sauciat.
nam hic in tenebris intus sese abscondidit.
non haec putas? non haec in corde uersantur tibi?
nam quam duriter
Vos educauit atque asperiter, non negat.
Nam si illi, post quam rem paternam amiserant,
Egestate aliquantisper iactati forent
Nullus sum, nisi meam rem iam omnem propero incursim perdere.
Facile aerumnam ferre possum, si inde abest iniuria:
Etiam iniuriam, nisi contra constat contumelia.