Latin
Lines 147-188
Caecilius, Comoediarum fragmenta 147-188
Not analysed yet
Dum eius mortem inhio, egomet inter uiuos uiuo mortuus.
Quaen mihi quidquid placet eo priuatum it me seruatam <uelim>?
Ea me clam se cum mea ancilla ait consuetum. id me arguit:
Ita plorando orando instando atque obiurgando me optudit,
Eam uti uenderem. nunc credo inter suas
Aequalis, cognatas sermonem serit:
Quis uostrarum fuit integra aetatula
Quae hoc idem a uiro
Impetrarit suo, quod ego anus modo
Effeci, paelice ut meum priuarem uirum?
Haec erunt concilia hocedie: differar sermone misere.
Sed tua morosane uxor quaeso est? -Va! rogas? -
Qui tandem? -Taedet mentionis, quae mihi
Vbi domum adueni, adsedi, extemplo sauium
Dat ieiuna anima. -Nil peccat de sauio:
Vt deuomas uolt quod foris potaueris.
Placere occepit grauiter, post quam emortuast.
Soletne mulier decimo mense parere? -Pol nono quoque,
Etiam septimo atque octauo.
Pudebat, credo, conmemoramentum stupri.
Properatim in tenebris istuc confectum est opus.
Consequitur comes insomnia, ea porro insaniam affert.
is demum infortunatust homo,
Pauper qui educit in egestatem liberos;
Cui fortuna et res nuda est, continuo patet.
Nam opulento famam facile occultat factio.
Edepol, senectus, si nil quicquam aliud uiti
Adportes tecum, cum aduenis, unum id sat est,
Quod diu uiuendo multa quae non uolt uidet.
Patiere quod dant, quando optata non danunt.
Viuas ut possis, quando nec quis ut uelis.
Abi intro atque istaec aufer, si tamen hodie extollat nuptias.
Quid hoc futurum obsoniost, ubi tantum sumpti factum?
Insanum auspicium: <haut> aliter histrionium est,
Atque ut magistratus, publicae <rei> cum auspicant
Tu nurum non uis odiosam tibi esse, quam rarenter uideas?
Ibo ad forum et pauperii tutelam geram.
Ibo domum: ad plebem pergitur: publicitus defendendumst.
Opulentitate nostra sibi <esse> iniuriam
Factam
Liberne es? -Non sum, uerum inibi est . . . . . .