# Appendix ad Opera S. Caesarii 2.25-40

Caesarius of Arles, Appendix ad Opera S. Caesarii, 2.25 to 2.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/appendix-ad-opera-s-caesarii/2.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/appendix-ad-opera-s-caesarii/2.25

Coutra ista quæ charitati vestrae suggessi nullus quicunque voluerit, similem poterit excusationem prætendere, ut se dicat aliquis ea non posse perficere. Non enim ci dicitur: Jejuna plus quam potes, vigila plUS quam pracvales, nec hoc ei imponitur, ut a vino vel a carnibus abstineat, si hoc infirmitas corporis sui non tolerat; et si forte non prævalet esse perfectus. non cogitur vendere omnia sua et dare pauperibus; et si virgo non potest esse, non ad hoc pren itur ut uxorem non permittatur accipere. In his enin, omnibus quæ ad corporis fatigationem pertinent, nullus Christianorum invitus cogitur; sed qui potest implere, Deo gratias agat; qui vero non potest implere, charitatem veram teneat et in ipsa habeat omnia, quia sine istis operibus quae supra commemorata sunt, charitas sufficit sibi, illa vero bona opera sine charitate prodesse omnino non poterunt. Hoc totum ideo iterum atque iterum dco, fratres charissimi, ut plenius possitis agnoscere quia nulIus se poterit excusare, quod Dei præcepta non possit implere; quia quando se de illis in quibus corpus laborat excusare tentaverit, ab illis quæ in animi virtute consistunt, et præcipue a charitate in qua continemur omnia bona, nihil poterit prætendere, quod ea non possit Deo auxiliante perficere. Et ideo qui veram charitatem noluerit retinere, non invenit quod in veritate aliis, sed quod sibi debeat imputare. Tenete ergo, fratres charissimi, dulce ac salubre vinculum charitatis, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est. Dives, si charitatem non habet, quid habet? pauper, si charitatem habet, quid non habet? Et quia, sicut dicit Joannes evangelista, charitas Deus est, quid pauperi deesse poterit, si per charitatem Deum habere meruerit? Et contra quid diviti terrena facultas proderit, si Deum habere non meruerit?

---

Caesarius of Arles, Appendix ad Opera S. Caesarii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1144/tmp1144/tmp1144.tmp1144.opp-lat1.xml.
