# Appendix ad Opera S. Caesarii 2.9-24

Caesarius of Arles, Appendix ad Opera S. Caesarii, 2.9 to 2.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/appendix-ad-opera-s-caesarii/2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/appendix-ad-opera-s-caesarii/2.9

Teneat ergo unusquisque bonam voluntatem, et omnes homines sicut seipsum dil gat, et quod sibi ab aliis fleri optat, hoc aliis fieri vclit, pro bonis oret, ut a Domino custodiantur; pro mediocribus, ut meliores fiant; pro malis, ut cito se corrigant; et in omnibus peccatoribus vitia potius quam ipsos homines o io habeat, et ad vicem bonorum medicorum morbum oderit, non ægrotum. Natu qui in peccatoribus vel quibuscunque mimicis suis magis ipsos quam vitia eorum odio habet, aut in præsenti eos desiderat puuiri, aut in futuro æterno incendio concremari, quæ res quam exsecranda et abominabilis sit, evideutcr saucta cbaritas vestra cognoscit. Boni Christiani vero omnes inimicos suos magis corrigi quam perire desiderant, et pro ineffabili bonitate student nec i lis nec aliis maledicere, propter illud quod scriptum est: Aeque maledici regnum Dei possidebunt; nunquam jurare, quia scriptum est: Vir multum jurans implebitur inquitate, et non discedet de domo illius plaga. Quod autem dicit de domo illius non dbcedere plagam, non de domo terrena, sed de anima intelligendum est, quæ templum est Dei. Studeat etiam nunquam mentiri, quia scriptum est: Os quod mentitur occidit animam; et, perdes eo. qui loquuntur mendacium. Jus itiam tenere contendat propter illud: Beati qui custodiunt judiciam et faciunt justitiam omni tempore. Charitatem tenere toto corde festinet, quia charitas angelos [angelis] facit consimiles. Hæc omnia quæ suggessi et brevia sunt, ut possint memoriter retineri, ei lam suavia vel dulcia, vel debeant, Deo auxiliante, operibus adimpleri. Ecce in his omnibus vera ac perfectæ charitatis operibus, sicut jam dictum est, inhil aut manibus aut pedibus agitur, ut se aliquis per impossibilitatem aut infirmitatem excusare conetur. Cum enim et cupiditas omni amaritudine amarior, et charitas omni dulcedine dulci sit, quare durum et: sperum jugum avaritiæ cum tantis periculis ac laberibus homines portare volunt, ut dulce onus Christi et suave jugum ipsius de cervicibus suis excutiant?

---

Caesarius of Arles, Appendix ad Opera S. Caesarii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1144/tmp1144/tmp1144.tmp1144.opp-lat1.xml.
