Latin
13 to 31
Caesarius of Arles, Sermones 13-31
Unproofread scanNot analysed yet
Dudum alienus a vita, peregrinus a misericordia, a salutis vita intrinsecus exsolabas. Subito initiatus Christi legibus et salutaribus mysteriis innovatus, in corpus Ecclesiæ non videndo, sed credendo transisti, et de filio perditionis adoptivus Dei fieri occulta puritate meruisti. In mensura visibili permanens, major factus es tcipso invisibiliter sine quantitatis augmento. Cum ipse atque idem esses, multo aliter fidei processibus exstitisti, in exteriore nihil additum est, et totum in interiore mutatum est. Ac sic homo Christi filius electus, ct Christus in hominis mente furmatus est. Sicut ergo sine corporali sensu, prætenta utilitate deposita, subito novam indutus es dignitatem, ct sicut hoc quod in te Deus læsa curavit, infecta diluit, maculata detersit, non oculis sed sensibus tuis sunt credita, et ita cum reverendum altare cib satiandus ascendis, saerum Dei tui corpus et sanguinem fide respice, basore mirare, mente continge, cordis manu suscipc, et maxime haustu interiori assume. Quod si i! lud legis manna, de quo legitur, pluil illis manna, ut ederent Exod. XVI; Ps. LXXVII), hoc unicuique sapiebat quod desiderium concupisceret; aliud erat quod sumebatur, aliud quod vidcbalur, invisibiliter sapor ille in singulorum sensibus formabatur. At vero illud legis manna cœlitus illapsum, per multimodas suavitates, natutæ meritum et generis sui excedebat intuitum. Et cum creaturam suam dispensafio largitoris multiplici diversitate condiret, præbebat gustusquod ignorabat aspectus. Juxta percipientis desiderium escae illius novitas et dignitas nascebatur. Unumquemque variis et alienis saporibus reficiebat mellifluum pluviæ illius donum, et multiplex sicci imbris obsequium. Quae cum ita sint, quod illic aridi as faciebat, hic fides faciat. Quod si in corporo cibus sapiat, in pectore Deus credulitate proficiat, sicut legimus: Accedat homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII). Ideo quod ibi delectatio obtinebat in faucibus, bic benedictio operetur in sensibus.