# Sermones 2.1

Caesarius of Arles, Sermones, Homily 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/2.1

Magnum et admirabile Paschæ et baptismi sacramentum jamduduin etiam in Veteri Testamento vel lege novimus consecratum. Celebre a sæculis est, cum B. Moyses populum Domini de Ægypto ct de jugo indignæ servitutis educeret (Exod. XV), celebre est facere plebi transitum maris Rubri profundum natura rerum obstupescente potuisse. Hic primo loco diligentius inspiciamus, quid talis servitus, vel quid talis transitus ædificationis possit afferre: quia tt B. Apostolus dicens hæc omnia in figura facta sunt illis, in cœlesti auctoritate confirmat illius temporis signa atque miracula ad futuræ redemptionis pertinuisse mysteria. Sic enim ait: Putres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt, et omnes in Moysea baptizati sunt in nubc et in mari. Nostris ergo jam tunc sub illius populi du< atu nostris commodis militabat divina virtus, prædives tu beneficiis, sed semper in promissis. Dux quidem crat eis B. Moyses, sed eos in columna lucis et nubis Filius et Spiritus S. præcedebat. Hoc loco agnoscamus imprimis quod plebs quae præpositos suos studet au itrc, Deum sequitur, et per Deum hominem pervenit ad salutem. Ergo filii Israel ad libertatis et quietis et regni sedem per difficiles itineris vias ducis Moysi et sacerdotis sui dum non reluctantur impeno. Dei meruere comitatum. Nec immerito eos hostis non attigit: Lux præcessit, fluctus expavit. Sic Propheta testatur. Et increpavit, inquil, muri Rubro, et recessit ( Psal. CV). Et iterum: Mare vidit ct fugit (Psal. CXIII). Quid vidit? Hoc itaque quod in baptismo eredi debet. Sine dubio illud terribile profundum atque secretum assistentis inhorruit majestatem. et ad praesentiam sui cessit auctoris. Et ideo filii Israel securi vel inter undas transeunt, vel sub undis, cum super eos præruptæ vastorum gurgitum moles pendentibus dextra lævaque fluctibus imminerent, cum creatura insensibilis elementi factorem suum sentiens, transmeantibus circumflua præberet viam, et In persequentes pararet refusa vindictam. Secundum hæc, si et nos vitia et crimina quasi Ægyptum reliquimus, et currat unusquisque nostrum intento corde post Christum, auctorem peccati diabolum Christianus idem Hebraeus Ægyptum non timebit. Talis est enim natura et infirmitas inimici. te recedente cedit, et per dorsum tuum, si legem Domini tanquam Moysen sequaris, ingreditur. Ecce hostem, quem fugisse vicisse est. Jatn primum durissima illa Ægypti tyrannica servitus, quid aliud præferebat, quam diabolum super humanum genus peccatorum exercere dominatum. Quid, inquam, aliud erant illa vilia ct horrenda in tuto et paleis Pharao- His imperia, nisi foeda atque terrena diabolicæ voluptatis officia, et vitiorum detestanda contagia Siquidem infructuosa et inania vitæ hujus opcra paleæ sunt. Paleæ, inquam, nimium flammis amica materia.

---

Caesarius of Arles, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1135/tmp1135/tmp1135.tmp1135.opp-lat1.xml.
