Latin
Homily 3
Caesarius of Arles, Sermones 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hominem enim per Apostolum suum Deus loquitur: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III). His de causis præpotens et superbus proscribi meruit, quia jam sæculo rens, ut dictum est, majeslatis apparuit. Nam in excelsis factori suo charus, tunc divinitatis consortium factoris immemor concupivit, nunc jam in auctorem rerum cruentas manus consuetudine impietatis extendit. Ac sic praedonis justa damnatio gratuita captivi facta est manumissio. Et ideo nunc gemit, invidet, circu:t, si forte vel furto a nobis possil auferre instrumentum ipsius manumissionis, et acquisitae tabulæ libertatis. Totis itaque viribus studet, si quomodo valeat bominem indulto nudare privilegio, ct operante peccato velut ingrato præjudicare liberto. Tabulæ autem nostra, charissimi, fides nostra est, in paginis cordis inscripta. Libertas nostra, Dei gratia et conversatio nosira est. Libertas, inquam, nostra est cultus religionis, justitia operis, puritas castitatis. llanc omni mentis vigilantia contra diabolum vindicemus: quia tanto infectior est ad expugnandum animæ thesaurum, quanto magis eum novit esse pretiosum. Et ideo quia meminit exsul coeli quid agatur in cœlo, quanta homini trementi sermones Dei præparetur remuneratio, zeli indicat magnitudo. Prodit gloriam, dum exercet invidiam. Et inimicus est beneficiis iliius, qui de terra assumptum hominem secum regna. . . turum esse promittit in cocto, ut fidelium beatitudo mortalium in confusionem rebellium transeat angelorum.