# Sermones 36-46

Caesarius of Arles, Sermones, 36 to 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/36

Nec illi nomen Christianum proderit, quia non solum non perfecit quod Dominus præcepit, verum etiam contra ejus præcepia scelera perpetravit. Cum enim etiam uxorem, excepto desiderio filiorum, agnoscere peccatum sii, quid de se cogitant, aut quam spem sibi promittere possint, qui conjugia habentes per adulterium hoc sibi præparant unde ad inferni profunda descendant, nec volunt Apostolnm audire dicentem, Tempus breve est; reliquum superest, ut qui habent uxores tanquam non habentes sint; et illud, Ut sciatnnusquisque vas suum possidere in honore et sanctificatione, non in passione desiderii, sicut et gentes quæ ignorant Deum. Considerate quia qui uxoribus, excepto desiderio filiorum, utuntur, si assiduis eleemosynas non dederint, sine peccato esse non possint, ut si hoc de matrimonio legitimo dicitur, putas quid de illis futurutn sit in die judicii, qui aut publica aut occulta adulteria committere sine ulla divini timoris consideratione praesumunt de quibus scriptum est, Peccatores et adulteros judicabit Deus; et illud Apostoli quod jam supra dictum est, Neque adulteri regnum Dei possidebunt. Quid tibi prodest, infelix, quicunque ille es, quod Christianus vocaris, si per peccatum adulterii a regno Dei excludi merueris? et hoc rogo, fratres charissimi, et admoneo charitatem vestram, ut quicunque uxores accepturi sint, virginitatem usque ad nuptias custodiant; quia quomodo nullus est qui sponsam violatam velit accipere, sic nullus se debet ante nuptias adulterina commixtione corrumpere; sed quod pejus est, plures sunt qui sibi concubinas adhibent, antequam uxores accipiant, et quia grandis multitudo est, excommunicare omnes non potest episcopus, sed cum gemitu et multis suspiriis tolerat, et exspectat si forte pius et misericors Dominus det illis fructuosam pœnitentiam per quam possint ad indulgentiam pervenire. Et quia hoc malum in consuetudinem est missum, ut putetur non esse peccatum, ecce coram Deo et sanctis ejus profiteor quia, sive ante uxorem, sive post uxorem, quicunque sibi concubinam adhibuerit, aJulterium committit;

---

Caesarius of Arles, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1135/tmp1135/tmp1135.tmp1135.opp-lat1.xml.
