# Sermones 4.3.1-28

Caesarius of Arles, Sermones, 4.3.1 to 4.3.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/4.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/4.3.1

Quotidie Pater Filium recipit. Semper Christus credentibus immolatur. Hic est ergo ille vitulus saginatus quem in Veteri Testamento docemur offerre (Num. XXIX). Vitulus ex bubus, id est ex patriarcharum, ex prophetarum. ex Abrahæ generatione descendens, masculus immaculatus. Masculus, id est contra omne peccatum robustus ac validus. Masculini cnim ct virilis est animi illecebram repudiasse peccati, sicu. femineæ fragilitatis ignavia cst vitii susccpissc lasciviam. Undc et ille typum gerens diaboli Pharao (Exod. i), premens populum Dei, inimicus spiritui, amicus carni, fortitudines præfocabat, concupiscentias invertebat. Mortuus ergo cst Christus propter iniquitates nostras, cl sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. Hic est ille agnus quem in una domo comedere ex lege præcipimur (Exod. XII), succinclis lumbis nostris. Comedcre autem cum pedibus. Quid est in una domo? id est in unitate Ecclesiæ jubemur carnes ejus assumere. Ariani ergo et diversae hæreticorum perversitates, non in una illum comedunt domo. Quod ideo, sicut in diluvio non salvatus cst, nisi qui inter arcam Noe fuit inventus, ita diversæ fidei homines extra Ecclesiæ domum non habentes agnum, qui est Christus, salvi esse non possunt. Quod vero bujus agni caput cum pedibus comedere nos debere Scriptura commemorat, hoc est, ut Deum et hominem pari confessione veneremur. Caput accipiamus de eo quod dicit B. Joannes, In principio erat Verbum (Joan. i). Pedes vero de eo quod Apostolus scribit: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominis factus, ct habitu inventus ut homo (Philip. II). Et factus ex muliere, factus sub lege (Galal. IV). Oportet ergo ut hujus nostri agni carnibus succinclis lumlus, id cst, mortificatis carnalibus passionibus, cum summa cordis ut corporis puritate vescamur.

---

Caesarius of Arles, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1135/tmp1135/tmp1135.tmp1135.opp-lat1.xml.
