# Sermones 47-58

Caesarius of Arles, Sermones, 47 to 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/47

et hoc pejus est adulterium: quia, cum nulla ratione liceat, publice hoc sine ulla verecundia quasi ex lege committit. Denique etiam ex hoc cognoscimus non leve esse peccatum, ut quoscunque ipsae COnCubinae conceperint, non liberi sed servi nascantur, unde enim post acceptam libertatem hæreditatem patris nulla lege et nullo ordine permittuntur habere? Etiam videte utrum sine peccato esse possit, ubi ge. nerosi decus sanguinis ita humiliatur, ut de hominibus nobilissimis servi nascantur. Nam in tantum grave peccatum est, ut in civitate Romana qui voluerit uxorem ducere, si se virginem non esse cognoscit, ad accipiendam benedictionem nuptialem veuire penitus non præsumit; et jam videte quam durum sit ut cum illa quam optat ducere, benedictionem non mereatur accipere. Sed quando suggerimus ista, timeo ne sint aliqui qui nobis potius quam sibi vclint irasci. Sermo enim noster quasi speculum charitati vestræ proponitur; ct Ideo quomodo matrona, quando specutum attendit, in se potius quod totum viderit corngii, et non speculum frangit, ita et unusquisque vestrum quoties in aliqua prædicatione cognoscit faeditatem suam, justum est ut magis se corrigat quam contra prædicationem velut contra speculum velit irasci. Sicut et illi qui aliquas plagas accipiunt, magis volunt vulnera curare quam medicamenta contemnere; ne ergo etiam ex hoc aliquis dupl citer peecet, si contra spiritualia medicamenta irasci voluerit, non solum patienter, sed etiam libenter accipiat quæ dicuntur: quia jam ei alia parte a malo et gnoscitur declinare, qui salubrem castigationem voluerit libenter accipere; ct cui mUla sua displicent, jam illi et quæ bona sunt placeant, ac sic quantum se a vitiis separaverit, tantum se virtutibus propinquabit, quod ipse præstare dignetur qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula sæculorum.

---

Caesarius of Arles, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1135/tmp1135/tmp1135.tmp1135.opp-lat1.xml.
