Latin
7.18 to 7.34
Caesarius of Arles, Sermones 7.18-34
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque si quis in congregatione positus, ad humilitatem sese patienter [patientem] præbuerit, quantum ex se bonum proximis commodat, tantum in se aliorum lucra convertit. Si vcro econtrario per inobedientiam vel superbiam quæres (quod pejus est), facilius inveniti solet, ad malum exemplum suae iniquitatis alios Iraxcrit, quantos destruxerit, de tantis periculum damnationis incurrit. Quantis detrimentum fuit, de tantis damna contraxit; ct peccatum quod ab illo semel recessit, ad cum multipliciter redundavit. Quamobrem sicut ille valde admirandus atquc laudandus est, cujus cursus bonus multorum profectus est, ila ille merito lugendus est cujus vita mala mutorum ruina est. Ideo, fratres charissimi, que at ædificationem pertinent, ea in medio positi agere studeamus: ne vita [vitia] nostra aliorum virtutibas noceat [noceant]. ne aliorum fervorem tepor noster debililct; et ne aliorum patientiam iracundia nostra violet, ne aliorum humilitatem superbia nostra depravet, ne aliorum sanitatem infirmitas nostra corrumpat, ne aliorum pulchritudinem fœditas nostra centaminet, ne aliorum ardentes exstinguamus lampades, si nostras illuminare non possumus. Et quidcm stultæ illæ virgines, quamlibet stultæ essent. non tam alicnas exstinguere, quam suas illuminare cupiebant (Matth. XXV). Et ideo ad istarum similitadinem, si cuiquam a nostrum deest pinguissima grat a humilitatis, si fidei ignis, si flamina fervoris, si oleuta charitatis, si lumen discretionis, veniat ad eos quos magis abundare perspexerit, et gratiam in se proximi non auferendo, sed imitando, transfundat; et bona possessionis alien. r, non solum sine damno, sed etiam cum lucro possessoris invadat. Nunquam tibi deficit quidquid alter [alteri] de te proficit. Nunquam enim lucerna luminis sui damnum sentit plurimis a se accensis, nec minuit solis lucem considerantium multitudo. Quanti ad eum perspexcrint, tantis munera sua commodat, et ipse tamen integer perseveraI. Benedicta a Dco illa anima, cujus humilitas alterius confundit superbiam, cujus patientia proximi exstinguit iracundiam, cujus obcdicntia pigritiam alterius tacite inerepat, cujns fervor inertiam alieni teporis exsuscitat.