# Sermones 7.35-54

Caesarius of Arles, Sermones, 7.35 to 7.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/7.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/7.35

Qui proximi sui turbatum præ ira oculum cordis, gratia consolationis atque ædificationis illuminat, melius huic quam illi [mclius hic quam ille]. qui frarem paululum ab aliquo contristatum, non tam solatio sno porrecta manu sublevat, sed titubantem, sicut parietem inclinatum, maliloquiorum impulsu adjuvat ad ruinain; et sulubriter pro disciplinæ ratione correptum, pcr sinistra consilia sic incitat, ut allidat, sic armat, ut pcrimat. Itaque, fratres, cui mala propria non sufficiunt, ille sic agat, ut judicium etiam alicnx perditionis non iocurrat. Certi sumus, charissimi, quod nisi caveamus, nisi nostras quotidie resecemus et. circumcidamus passioncs, deteriores multo nos effici, quam fuimus, dum in saeculo viveremus: ita ut fiant extrema nostra pejora prioribus (Luc. xi). Et quidcm, charissimi, quandiu ad mundum pertinuimus, et illis acubus ei negotiis militavimus, in quibus nunc erubescimus, tunc nobis adversarius non obstabat, imo ctiam consentiebat: quia circa miserabilem ac perditam vitam nostram non inveniebat in quo exerceret invidiam suam. Delectabant illum opera nostra, sufficiebant illi per se nostra crimina et peccata. Quis enim suscipiat bellum contra militem suum? quis vclit impugnare subjectum suum? Sed supra omnem infelicitatem erat vila illius, cui noccre non dignabatur inimicus. At vero nunc postquam voluntatibus [voluptatibus] illius renuntiavimus, videt cultores suos ad auctoris sui pristinum rediisse famulatum; videt in nobis quodammodo idola sua in Dei templa mutari, frendens et tanquam leo rugiens, omnes nocendi aditus pervigil insidiator explorat. De quo leone apostolus protestatur. Vigilate itaque, quia adversarius vester diabolus ut leo rugiens circuit quærens quem devoret (I Petr. v). Beati ig tur quos hic leo inquirendos judicat, et sequendos [insequendos) utique virtutum vestigiis et odore meritorum. Non enim ab illo inquiruntur nisi boni, quia se ultro ingerunt mali. Post illos violenter currit, istos etiam negligenter incurrit.

---

Caesarius of Arles, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1135/tmp1135/tmp1135.tmp1135.opp-lat1.xml.
