# Sermones 71-93

Caesarius of Arles, Sermones, 71 to 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caesarius-of-arles/sermones/71

IX): id est corpus bominis assumpsit, in quo habitavit plenitudo divinitatis. Et subdidit columnas septem. Quia illum benedictio Spiritus sancti gratiae septiformis implevit. Mactavit hostias suas, miscuit in cratere vinum suum, et paravit mensam suam. Et in sequenti: Venite et edite de meis panibus, et bibile vinum quod miscui vobis. Admixtum ergo aqua vinum legimus, nunc causam quare utrumque Dominus misceri voluerit, inquiramus. Quando in Judæorum convivio nuptiale vinum, id est fides in eis deficiebat: vinum, inquit, deficiebat (Joan. II), quia vinea fructum negabat, de qua dicilur: Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spina. (Isa. v). Unde et sertum spineum capiti Redemptoris imposuit, quando Dominus nuptiali tempore, id est quando sponsus Ecclesiæ suae paschali exsultatione jungendus aquas in vina converlit: manifeste præfigurabat multitudines gentium de sanguine sui gratia esse venluras. Per aquas enim populos significari sacris aperitur eloquiis, sicut legimus, Aquæ istæ quas vidisti, populi sunt, et gens et linguæ (Apoc. XVII). Advertimus in aquis figuram gentium demonsLrari, in vi no autem sanguinem dominicae passionis ostendi; ac sic dum in sacramentis vino aqua miscemur, Christo fidelis populus incorporatur et jungitur, et quadam ei copula perfectae charitatis unitur, ut possit dicere cum Apostolo, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an persecutio (Rom. VIII)? et reliqua. Deus aurem homini suscepta sanctificatione miscetur, quando fides in ipso pectore affectu justitiæ, misericordiæ, pietatis infunditur. Etiam in hoc ipso quod innumerosis tritici generis [fortasse granis] confici novimus, uni. tatem constat assignari populorum. Sic enim frumentum solita purgantis sollicitudine præparatum in candidam speciem molarum labore perficitur, ac per aquam et ignem in unius panis substantiam congregatnr. Sic variae gentes diversæque nationes in unam fidem convenientes, unum de se Christi corpus efficiunt, et Christianus populus, quasi tritici innumerabilia grana a sacrilegis nationibus fide purgante atque cribrante discernitur, et in unum quasi infidelium lolio pertranseunte colligitur, et duorum testamentorum instructionem velut vestimentum gemino molarum opere curatum nitescit, ct in illam primæ originis dignitatem nativo candore mutatur, ac per aquam baptism:, vel per ignem Spiritus saucii æterni illius panis corpus efficitur.

---

Caesarius of Arles, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1135/tmp1135/tmp1135.tmp1135.opp-lat1.xml.
