Latin
8.2.27 to 8.2.37
Caesarius of Arles, Sermones 8.2.27-37
Unproofread scanNot analysed yet
VI). Et non solum divites, sed, Qui volunt divites fieri incidunt in laqueum ac tentationem. Rogat Apostolus non slum habentes, sed et qui ipsam habendi onsequitur [habendi intra se retinet] voluntatem. Ideoque nihil proficit homo relinque do quod extra se habet, qui vitia intra se retinet. Itaque, ut dixi, fratres, hic sumus, et tuti non sumus. Et qui [Et si] intra muros positi vix resistimus, in saeculo expositi quid faciemus? Qualiter stare poterit in fluctu atque in ipso colluctantium tempestatum impetu, qui tam graviter periclitatur in portu? Ideoque, in quantum possumus, stabiles simus in hoc tranquillissimo sinu [portu]; quia quamlibet tepidus in vacuum uon currit, qui ad palmam consummationis perseverando pervenerit. Adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula sæculorum. Amen.