Latin
QUAESTIO IV
Caeso Gramm, Anatomia nivis 13
Unproofread scanNot analysed yet
QUAESTIO IV. Quaenam sit causa efficiens &nubis &nivis. Tomi istae, quas Nubi materiam adjudicavimus, ubi partim externo calore, partim insitorum principiorum ab igne subterraneo proritatorum ροπῇ secundam aeris conscenderunt regionem, frigore ibidem coguntur &in nubem condensantur: &haec quidem constans est opinio tam Peripateticorum, quam aliorum. Peripatetici quidem hic facile sese extricant, quia non quicquam praeter aquam, terlea concretione pollutam in nube agnoscunt, quam externi frigoris vi adstringi in proclivi est. Nos verò, quoniam ignem &sulphur adjecimus, ita respondemus, &quidem juxta mentem Bassonis I. c. particulas igneas &volatiles partim ab exterhofrigore exprimi, partim coarctari vincirique, &hinc reliquas particulas, quae prae hisce copiâ abundant, statim ad pristinam gravitatem frigiditatemque reverti, igne sc. &sulphure remanente ab externo hoste obsesso &oppressosube jam hoc modo densatâ Nixitafit. Nubem non statim, cum generata est, cadere contra Aristotelem asserimus cum Bassone l. meteor. int. 4. Ar. 1. p. 609. praesertim tempore hyberno; sed aliquandiu suspensam teneri (1) quia aqua propter mutuum amorem partium aegre descendit, nisi affatim protuat (2) quia aer nolens tantum hiatum tantamque suidi vulsonem ferre resistit &quo frigidior est, eò diutius aquae molem remoratur; quando vero nubem gravitate sua descendentem amplius aër infirmior ferre non valet, aliquid der sto pondere demittit, sed in particulas dispersum, nesc.