Latin
QUAESTIO V
Caeso Gramm, Anatomia nivis 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
QUAESTIO V. Unde sit Nivis albedo? Irum, quantum Autores in assignandis albedinis causis ve rient, ita, ut quot super hac reconsulis monumenta, tot Adeprehendas opiniones. Causa dissensus, si quid const cimus, non est alia quam quod Scriptores candorem non ex vero deducant principio; quo relicto fit ut ex uno errore incidant in alium. Conimb. tra. 7. in L. M. c. 5. rectè quidem colorem nivis non apparentem, sed verum &expressum se ciun; talioqui non ita diu preseveraret, etiam in nive compess &minime translucidâ: verum quando eum à partibus denivant aereis, communem errant errorem ab Aristot. 2. de Ge an. c. 2. proseminatum &ab aliis multis confirmatum. Quo errore quemadmodum spumam propter aërem commissum, &in vesiculis commotum candicare; ita quoque nivem, quam proinde spumam quandam esse statuunt (uti supra ex Plini retuli, qui procul dubio ex Aristot. loco. c. hausit) existimant. Praeter rem hoc autumant, cum aer ex se candidus non sit, neque proinde candorem aliis communicare possit. Sennertus l. 4. Phys. c. 7. perspicuum allegat, quod postquam terminatur, proxime in alledinem, quae maxime perspicuo cognata est, transit: exemplo crystalli, vitri, &glaciei pellucidioris.