# Anatomia nivis 15

Caeso Gramm, Anatomia nivis, QUAESTIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caeso-gramm/anatomia-nivis/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caeso-gramm/anatomia-nivis/15

Sperlingius Inst. Phy. l. 5. c. 8. p. 946. Nivem aquae, quippe que micet ac luceat, & idcirco noctu conspiciatur, operâ splendete arbitratur, ut & glaciem & aquae spumam. Gassendus in lao. Laertii candorem nihil aliud putat esse quàm luculam exbullularum minutissimarum confertissimarumque superficieculis reflexam; quae tamen sententia cum iis, quae supra ex Conimb. pro candore Nivis vero & diu perseverante etiam in nive compressa adduximus, non congruit. Henricus legius Philos: Nat: lib. 3. c. 8. p. 228. ex certa nivis particularum positione albedinem depromit, uti ex vitro vel glacie, albidinem per solam partium contusionem acquirente putat esse manifestum. Verbis hic à Sennerto discrepat; reipsa non item. Excell. Bartholl. I. c. c. 4. insitum & coeleste lumen advocat; sed uti ipse fatetur, proprius scopum ferire videtur Cabeus l. 1. Met. text. 56. q. 9. qui colorum diversitatem exdiversorum sulphurum natura, & nivis albedinem ex purissimi & tenuissimi sulphuris admixtione maximeque defecati aterrena opacitate, oriri credit. Et haec quidem Cabei sententia optima videtur & principiis Chymicorum ex asse congrua, qui rerum colores multo felicius expediunt ex sulphuse, quam Aristotelici ex perspicui cum opaco commixtione. Et sic ex colore quoque nivis sulphur evincitur: id quod ad setundam quaestionem referendum erit. Miramur autem qui dperlingius, postquam ipse Chymicorum principia asseruit & allucidavit, Sulphurique omnem colorem acceptum retulit; suorum principiorum immemor nivi albedinem ab aqua conciliet. Sennerti terminatio perspicui & Regi positio particularum, nihilominus principium quoddam praesupponunt albedinis; alias nisi illud inesset, sola ista corporum mutatio can dorem non conferret. Ex Sulphure verò nostro cum laudato Cabeo l. 1. Met. tex. 50. quaest. 4. causam damus, quare nis vetustate rubescat, quemadmodum habet Arist. l. 5. Hist.

---

Caeso Gramm (with Christoph Heinrich Brücken), Anatomia nivis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomia_nivis.
