Latin
QVAESTIO VI
Caeso Gramm, Anatomia nivis 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO VI. Unde sit figura Nivis? Xterna Nivis figura, quae oculos nostros incurrit, non und semper eademque conspicitur, sed varia observatur. MoIdo enim lamellata apparet Nix &quidem vel minorvel major, modo cruciata, modo stellata, modo rosea, modo silosa, modo lilii formam referens. Ex quo verò principio hae figurae earumque diversitas promanent, controvertunt Autores Aristotelici hic vel altum silent vel solidi parum proferunt. Gas sendus Phil. Epicur part. 2. p. 13. ipse causam dare non auder, Sperlingius Inst. Phys. l. 5. c. 7. p. 946. ad materiam confugit, putatque partes in omni congelatione circulum optare, huncque hexagonâ, quippe perpetuanivis figura, maxime exprimi. Boris. lui lucenturiâ 2. obs. 11. glaciem fluviorum, quod eâ sale careat, unitam &laevigatam; viarum, quod parum salis obtineat, figuras quasdam habere; fossarum, quod in iis à longo tempore aqua sale impraegnata fuerit, mirasfiguras producere existimat. Henricus Regius Cartesii aemulus Phil. N. l. 3. c. 8. p. 126. &227.