Latin
2
Caeso Gramm, Anatomia nivis 2
Unproofread scanNot analysed yet
PERREVERENDO PIENTISSIMO CLARISSIMO DN. HENRICO BRUCKENIO THEOLOGO DOCTISSIMO DEVOTISSIMO ECCLESIAE DROCHTERSENSIS QUAE EST IN AGRO BREMANO PASTORI VIGILANTISSIMO GRAVISSIMO PATRI SUO DILECTISSIMO VENERANDISSIMO ANIMUM PRO INFINITIS ET PLUSQVAM PATERNIS MAXIMIS PERINTEGRUM VITAE CURRICULUM IN SE COLLATIS BENEFICIIS GRATISSIMUM TESTATURUS ACADEMICAS HASCE SUAS PRIMITIAS VITAM APPRECATUS LONGAEVAM VIRES INDEFESSAS DEVOTA MANU AC MENTE D. D. D FILIUS CHRISTOPH HENRICUS Bruns e NIVE Disputationem exhibemo: Haec enim, cùm forte iter facientes animo dispiceremo argumentum, de quò disputationem gsconscriberemo, commodè oculis sese ingeGrebat: &quidem, quia coelo defluens, omia candidâ veluti veste involuta visui subducebat, sola, adeoque de se solâ cogitandi ansam praebebat. Imò quò magis frigore corpus nostrum NIX extrinsecus afficiebat, hoc mage calor internus exitum aliàs moliens, sed ob occlusos poros è fuga retractus, &ad interiora revocatus, collectisque viribus auctus, ingenii vires torbentes exsuscitabat, altiusque hae zogitationes in animum descendebant. Tandem exactiùs ruminantes Maferiam nivis plus in recessu quàm fronte gerentem, &de Chymicorum quoque sulphure &sale participantem; coiorem ipsius &figuram ex aliis manantes principiis, quàm Aristotelicis persuasum est; effectus celebres atque examine dignos: operae pretium nos facturos putavimus, si haec omnia Quaestionibus quibusdam inclusa, sub incudem vocaremus, &juxta Modernorum principia exPediremus. Sit itaque Deo in vota vocatô