# Anatomia nivis 21

Caeso Gramm, Anatomia nivis, QVAESTIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caeso-gramm/anatomia-nivis/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caeso-gramm/anatomia-nivis/21

QVAESTIO VI. Quomodo Nix membra frigore laesa restituat? Queas atomos hyberno tempore copiosius sese membris nostris subinferre, frigoreque suo ea offendeere, caloremque insitum fugam (ut hostis praesentiae se subducat) versus interiora capessentem, retrò agere, nemo esse quin experientiam edoctus fateatur. Sed & lippis atque tonsoribus notum est, membra pristino calori non facilius aut promtius restitui, quam applicatâ iis extrinsecus vel frigidâ vel nive. Hinc solenne videmus esse multis, queis frigus membra finxit, simul ac è frigido aere reversi lares resalusant; ilico aut aquae immergere frigefactas corporis partes, autnive easdem confricare, & tum demum calenti fornaci admovere. Optimè sane & naturae convenientissimè. Quoliam enim similia similium amore trahuntur, seseque expansis veluti brachiis excipiunt; contraria vero ab invicem abhorsent & in fugam semet conjiciunt: fit inde, quod atomi aqueae partes sub ingressae, ad externum frigidorum occursum è vestigio provolent, partes partibus similes conserturae; atque ita calori, qui intro repserat, liberam ad extremitates remeandi viam aferiant. Simile quid cernitur in pomis ovis aliisque frigore nstrictis, quae si frigidae injicias, frigus internum non jam amrilus hospitio suo immorari gestit, sed relicto eoforas prorumfens in externi frigoris ruit amplexum. Idem observare licet atomis igneis, quas si flamma cuidam corporis parti insislavit, non felicius exigimus, quàm parte illa aut flammae adota, aut calidae immissa. Et hanc doctrinam recto stare talo, xemplis nos docent suis, qui vel ignorato, vel neglecto hoc siillium raptu, aut frigore correptos artus incauti foco statim appli Ix abit in gelidas, sed non ita diffluet undas Hic labor: ad Physeos sacra recludet iter. Ita Dno. Respondenti applaudit

---

Caeso Gramm (with Christoph Heinrich Brücken), Anatomia nivis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomia_nivis.
