# Anatomia nivis 4

Caeso Gramm, Anatomia nivis, QVAESTIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caeso-gramm/anatomia-nivis/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caeso-gramm/anatomia-nivis/4

QVAESTIO I. Quomodo NIX sit definienda? liplicem Philosophi exhibere solent rerum definitionem Nominalem quâ vocabulis, quibus res efferuntur, veram. originem asserunt; varias, quas eadem patiuntur accepti ones, aliarumque vocum cognatas significationes ad metiuntur: & Realem, quâ ex asse quidditatem & ipsam rei essentiam consertis & conceptis verbis exprimunt. Quod a Illam, definitum nostrum Nix non aliunde operosa indagine sua arcessit originem, quippe quàm in proprio gerit sinu, aliis inde derivatis ortum impertiens. Significatus ipsius non intra floccos. solum candicantes, qui ex aere submittuntur, consistit; verusi ob individuum comitem candorem pro quavis re candida accipi svevit, unde familiarissimae sunt Autoribus hae locutiones manus, pedes, artus nivei pro iis, qui eximio candore fulgenti niveae vestes, tunicae: nivei cygni, boves, oves. Ab Hor: quoque nities canis nivibus, depingitur oda 13. lib. 3. Car: Imò ad ipsam quoque lucem, quam candore suo feliciter aemulatur, denotandam transfertur, quemadmodum videre est. Matth. in vera ubi vulgatus interpres Graecum φῶος per nivem reddidit. Vices quibus Nix efferatur, aliae non occurrunt, nisi quod Veteres & praesertim Lucretius pro nive ningvem foliti fuerint substitus ere. Quod ad Hanc, tenendum est, Nivis veram definitionem exstrui non posse, quoniam non est uuum per se, sed perace dens seu aggregatum, quod sub perfectam definitionem non cadit. Non est unumper se, neque simplicitatis quod expers est omnis compositionis, solisque rebus competit immaterias bus; neque compositionis, quod est in iis, quae ex pluribus quidem constant partibus, in unum tamen per se unione substantiali coalescentibus, quale est quod ex materia & forma subst ita est conflatum, ut totum & partes ejusdem sint naturae: sed est compositum quid ex substantia & formis accidentalibus substantiam in vestientibus: quemadmodum v. g. statua ex substantia constat, cui artis beneficio foma externa, quae accidens est, est impressa.

---

Caeso Gramm (with Christoph Heinrich Brücken), Anatomia nivis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomia_nivis.
