# Anatomia nivis 7

Caeso Gramm, Anatomia nivis, QUAESTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caeso-gramm/anatomia-nivis/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caeso-gramm/anatomia-nivis/7

Cur autem nonlicet statim tale promimus vocabulum, si quidem fier licet, quod uno intuitu & intermediam istam, qualis vapor est, exhibeat materiam, & aliam quoque intermedia priorem: utscilicet illico nobis res ipsa occurrat, praecisis nominibus, quae mentem nostram sciendi avidam vel minimùm remorantur. (2.) quia vox vaporis non exhaurit omne illud, quod ad nubem constituendam concurrit: vapor enim exhalationibus tantummodo aqueis, quae ex aqua & locis udis elevantur, circumscribitur. Dicimus itaque materiam nuè qua fit nix, esse congeriem particularum minimarum, qve atomorum & quidem aquearum maxima ex parte, terrearum, ignearum, aërearum, salinarum & sulphurearum. Particulas sultimas seu atomos dum dicimus, materiam ipsam priorem statim insinuam, voculaque congerie modum, quo subjecta corpora nubimateriam subministrare possunt; non vero nominibus, qualia rapor & fumus, eorumque explicationibus te detinemus: neque id epus est, cum vapor & sumus nihil aliud sint quàm atomorum turba. Existentiam Atomorum hic ingenere non evincimus, quàm peculiari reservamus diatribae; sed praesupponimus, ut Pote in ipsa naturâ rationeque nostra firmissimè fundatam. in specie vero ipsarum in nube praesentiam astruimus & quisem singularum seorsim, instituta nubis analysi. Aqueas, non tredimus facile quempiam fore qui in dubium vocet, quippe quas nubes & nix in aquas resolutae ita manifestè nobis insinant, ut qui visui tactuique suo fidem constare velit, liquido eas eprehendi, affirmare opus habeat. De Terreis itidem leris propatulo est. Ex esse quidem eas jubere videtur FortuPilicetus lib. 4. de iis qui diu vivunt sine alimen: cap. 44. quanto nivem per se terrae non esse participem contra Scaligerum semonstrat; verum si exactius examinaverimus, (1. ) Elementorum in mundo existentium conditionem, quae non hutae tamque defecatae est puritatis, ut unum elementum ab omni aliorum commercio atque consortio plane sit liberum, sed è contrario unum alterius nexui ita est illigatum, ut in aere aquâ, igne, terrâ, semper quoque ea notemus, quae ab aeris aquae &c. natura dissident (2.) terreas particulas à destilanilatis aquis & nive in fundo relictas veluti feces quasde & recrementa: non inviti dabimus, terram quoque nubi uivis generatici esse remistam ope suorum minimorum.

---

Caeso Gramm (with Christoph Heinrich Brücken), Anatomia nivis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomia_nivis.
