# Calpurnius Flaccus Declamationes 1.19-24

Calpurnius Flaccus, Calpurnius Flaccus Declamationes, Lines 1.19-1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/calpurnius-flaccus/calpurnius-flaccus-declamationes/1.19

PARS ALTERA
Si neganti, iudices, non vultis, quod proximum est, credite confitenti. Sed si difficile est fateri, etiam cum feceris damni paulum,
< . . . >
Pater receptis oculis cui erant tres filii, amissis duobus flendo oculos perdidit. Somniavit se recepturum oculos, si tertius filius perisset. Somnium uxori indicavit, illa filio prodidit. Suspendit se adulescens, pater recepit oculos. Repudiat uxorem. Agit illa iniusti repudii. Ante omnia hoc ad vos meae defero infelicitatis, quod videre coepi, si spectatores oculi tertiae redeunt orbitatis; qui calamitatibus cesserant, parricidio reverterunt. Mirabar profecto, quod in utriusque orbitate solus pater oculos perdidisset. Iussus sum videre, postquam spectatorem tertia orbitas non habebat. Numquid discutiunt recti necessitatem, qui aliquid amore fecerunt? Cessate parumper, exhausti fletus, differ aliquantum, saucium lumen: decet esse oculos duriores, qui scelere reverterunt. Nullum in tali calamitate ab uxore solacium: miserationem meam tunc habuit, post<quam> coepi monere de filio. Horret referre animus quod paenitet indicasse. Nec remedia quaerenda sunt, ubi maior<is> supplicii sanatio. "Gratulandum patri est, quod non filius somniavit, debet hoc sola mater audire, vel ut filio caveat, vel ne mariti doleat caecitatem." Arcesso coniugem: "iam" inquam "esse caecus cupio. Etiam nunc apud me latet quod sola tu nosti." Subito aspectu somnii in metus veni, et, fateor, de filio quidem timui, sed de matre non credidi. Nullum impatientius malum est quam invidia cum calamitate. Qui, ut scelerate viderem, non recepi oculos, sed perdidi caecitatem, vidi miser primum quod ultimum videram: pendebat extinctus, et contentus laqueus adulescentis colla tenuabat. Pro nefas! Haec in filium cum oculis meis venerant. O quam putasti nec maritum posse sanari! Iam tempus est fletuum, immo iam tempus est caecitatis. Damnati adoptivi Pauper et dives inimici. Pauperi tres filii. Quodam tempore visi sunt amici. Petit dives a paupere filios in adoptionem et accepit. Vnus in adulterio deprehensus est et occisus, alius affectatae tyrannidis reus factus est damnatus. Tertium pauper repetit. Dives contradicit. Nihil tamen praeter luctus meos gravius quam quod, ubi odia nihil fecere, videatur amicitia plus nocere. Quicquid esse potuit in paupere, totum dives accepit. Qui si bonum animum in adulescentes meos tenuit, filios ambo perdidimus. Novum audaciae genus: tyrannidem affectat pauperis filius. Vtinam sic filios perdidissem, ut queri de fortuna liceret! Dolere integre non potest, qui urgetur irasci. Scio, quales habuerim: et inimico et diviti placere potuerunt. Divitiae inconstantium animorum [in] summa pernicies. < . . . > Vel velle ad me redire vel nolle: si vult, non delectat qui retinetur invitus; si non vult, iam timeo, quod divitias amare coepit. Permissae licentiae magna securitas est potestas cum moderatione. Recordare, quantis meis redemerim malis, ne adhuc videremur inimici!

---

Calpurnius Flaccus, CALPURNIUS FLACCUS DECLAMATIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/calpurniusflaccus.html.
