Latin
Lines 1.38-1.43
Calpurnius Flaccus, Calpurnius Flaccus Declamationes 1.38-43
Not analysed yet
Pictura viri fortis
VIRORUM FORTIUM FACTA PINGANTUR. VIRI FORTES DE PRAEMIO ARMIS
contendant. Fratres fortiter fecerunt. Pater a minori petit, ut maiori cederet. Non impetravit. Proelio interfecit maiorem minor. Petit praemio, ne facta pingantur. Pater contradicit. Si quid precibus contra filium meum possem. Domi monere quam publice maluissem. Nihil audeo filio dicere, quam quod ab ipso nuper audivi: leges uti valeant. Fuit ille amator et cultor suorum et qui mori mallet quam quicquam mali facere. "Cede fratri, cede vel patri; victor eris, mihi crede, si cesseris." Didici salvis legibus parricidium posse committi. Cetera iam non sunt narranda, pingenda sunt. Vana et inepta formido est videre non posse quod feceris et colorem timere peius quam sanguinem. Simuletur hoc factum non tantum colore, sed aere, si possit, et lapide et quaecumque nostrorum corporum materia vel ars aemula est. Infecta quemadmodum possunt esse quae facta sunt? Picta quidem interim non sunt, sed in omnibus pectoribus incisa sunt, in oculis, in animis, in ipsis denique tuis manibus. Tu victoria clarus es, ille innocentia.
Privignus tyrannicida
TYRANNICIDAE PRAEMIUM. PRAEMIO CEDERE LICEAT.
Qui novercam habebat, occidit tyrannum. Cessit novercae praemio. Illa privigni nuptias petit. Contendunt, quis contradicat, maritus an privignus. Cum suo parente contendit, ut mihi videatur melior adhuc privignus esse quam filius. Coepit et hic me sic habere despectui, ut, qui novercae beneficium se dedisse laetatur, a me nec accipere dignetur. Ego primus in domo mea, fateor, erravi, qui uxorem duxi senex, cum iam esset in domo filius et quidem iuvenis. Dum nimium confido pietati, oculos mulieris incestos et infanda desideria nutrivi. Novercae praemio cessit, cum haberet in domo patrem, cui nemo praeferret in tali honore vel matrem. Non privignum ante temptavit? Quis, rogo, fructus est impetrare nuptias hominis inviti? Vter [vos] vobis actor utilior vide[re]tur et verior, maritus an caelebs? Filius familias an pater? Senior an iuvenis? Qui repudiatur an qui praeponitur? Qui beneficium dedit an qui accepit iniuriam? Mea uxor abducitur, tu quis es? Meum cubile deseritur, ad te dolor iste quid pertinet? "Ego" inquit "praemio cessi." Tu ergo non potes revocare quod dederis eamque reprehendere quam paulo ante laudaveris. Cavendum tibi est, ne, si victus, ut sunt iudiciorum incerta, dicesseris, dicaris iudicio quoque sic cessisse quasi praemio. Sic est livoris ingenium: omnia suspicantur qui nihil <l>audant. Das amanti solacium: affers in amore vel iurgium.