# Calpurnius Flaccus Declamationes 1.47-52

Calpurnius Flaccus, Calpurnius Flaccus Declamationes, Lines 1.47-1.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/calpurnius-flaccus/calpurnius-flaccus-declamationes/1.47

Fortis duo praemia
VIRO FORTI DUO PRAEMIA. RAPTARUM LEX. POENA RAPTORIS IN DIEM
tricesimum differatur. Ex duobus fratribus unus rapuit. Rapta mortem optavit. Poena dilata est. Alter fortiter fecit. Primo praemio petit fratris incolumitatem; impetravit. Secundo raptae mortem postulat. Frater contradicit. Dum dies computo et a rapta bonum nuntium spero, subito nuntiatur fratrem meum venisse victorem. Petitam mihi et veniam putavi pariter et nuptias. Nec dii sinant, ut converso iure pro raptore rapta teneatur. Interdum praestat ad gloriam non certare quam vincere. Ego nisi rebus ipsis ostendo, quod amavi, confiteor iniuriam me fecisse, quod rapui. Lex dicit: raptor aut pereat aut ducat. Ergo raptori si poena dimittitur, rapta[e] debetur.
Tria praemia sacerdotis
VIRO FORTI PRAEMIUM. VICARIUM POENAE LICEAT OFFERRE. SACERDOS
Martis damnatum liberet. Sacerdos Martis fortiter fecit. Tres liberi eius deseruerunt. Vnum servavit privilegio sacerdotis, alterum praemio viri fortis. Offert se pro tertio vicarium. Facilius fuerat amittere filios quam eligere. Hos enim pueros in ipsis sacris deum et altaribus educavi. Ea propter nimis fretus auxiliis deorum in aciem duxi pueros adhuc teneros, quorum pater adeo iuvenis inventus est, ut et militare posset et vincere. Resisto orbitati suo iure vel sanguine. Dulcis est omnibus vita et iucunda vel miseris huius lucis usura, nec invenio, quis possit vicarius esse nisi filii. Mihi videtur et ille, qui primus hanc condidit legem, nihil aliud cogitasse quam patrem. Meum nunc sanguinem fundo, quem fundere in bello volui. Num iniquum est, aeque ut patiar pro liberis meis quod sum passus paene pro vestris? Magis religio polluitur funestato quam mortuo sacerdote. Quod si religio vos tenet, etiam liberis sacerdotis moneo parcatis: ipsi quoque omnia semper in templo pro sacerdote gesserunt. Agricolae antiquas arbores exstirpant, ut novas inserant. Horum virtus spectabitur, nostra delabitur. Melior quidem fama seniorum, spes tamen minoribus maior est. Recordatio veniae magnus est stimulus industriae. Non interest, orbitas, uno me vulnere ferias an pluribus. Dedisti mihi liberos, fortuna, rapuisti; concedit alios res publica; nec hos relinques? Quis me feriet? Carnifex innocentem, an commilito laureatum? Vbi denique? Hic inter aras et altaria, ubi publica vota suscepi, an in campo, ubi nuper aquilas et signa protexi? Vos, duo liberi, omnibus in vita bonis, hunc et ipsi vitae meae praefero. Factus est mihi suo periculo carior, sed et meo: vos mihi honore[m] praestantes, hic sanguine. Si mihi non licet pro filio, peribo cum filio.

---

Calpurnius Flaccus, CALPURNIUS FLACCUS DECLAMATIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/calpurniusflaccus.html.
