# Calpurnius Flaccus Declamationes 1.5-10

Calpurnius Flaccus, Calpurnius Flaccus Declamationes, Lines 1.5-1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/calpurnius-flaccus/calpurnius-flaccus-declamationes/1.5

PARS ALTERA
Miles tuus, imperator, iam aliquid impudici habet quod ad impudicitiam placet. Tu gladium commilitonis tui cruore tinxisti, quem satis fuit minari.
Parricida carcerem petens DAMNATUS PARRICIDII ANNO CUSTODIATUR.
Qui sub noverca damnatus est, vult illum pater domi custodire. Ille petit, ut publico carcere servetur. Iubete quam primum ad illas me impiorum tenebras trahi. Liceat impetrare quod non licet recusare. Ego me umquam crederem tam infelicem, ut mihi aliquis etiam carcerem invideat? Parum est tibi in cruciatus meos annus et carcer; vereris, ne quem gemitum miseri aures tuae perdant, ne non singulis tormentis meis paterni oculi fruantur, ne laxata vincula desit qui astringat. Non potes adversus damnatum iure patris uti: iam non larem habeo, non sacrum, non patrem, ac, ne damnatum esse paeniteat, non novercam. Video carcerem publicum, saxis ingentibus structum, angustis foraminibus tenuem lucis umbram recipientem. In hunc rei abiecti robur Tullianumque prospiciunt, et, quotiens iacentes ferrati postis stridor excitat, exanimantur, et alienum supplicium [ex]spectando suum discunt. Sonant verbera, cibus recusantibus spurca manu carnificis ingeritur. Sedet ianitor inexorabili pectore, qui matre flente siccos teneat oculos. Inluvies corpus exasperat, manum catenae premunt. Quid est, quod me lex anno reservat, nescioquid diu cogitat? Nimirum de parricidio, etiam cum creditur, non liquet. Aestimate, iudices, quid fugiam, qui hoc postulo! Quid hoc est, iudices, a patre parricida non timeor? Dicam "saevite" cum rogem? Dicam "miseremini" cum carcerem rogem?
PARS ALTERA
Egone secretum isti conscientiae dabo et ibi te patiar includi, ubi non erubescas? Dignus es, parricida, dignus es videre patrem, si tam grave putas, ut vel carcerem malis. Debeo, iudices, debeo tandem agere mitius pater, si tam graviter sibi damnatus irascitur. Mirabar, si quis tantum sceleris auderet, qui<n> contemnere carcerem posset. Fugit, odit, avertitur et limen patris execratur: ignoras profecto sortem tuam, si putas aliud iudices debere respicere, quam quod nolis. Hanc lucem patere, si gravis est, hunc diem, si odisti, vide. Nihil illi adversus patrem liceret, si parricida non esset. Leno Iuvenes frequenter ad lupanar veniebant. Cum his leno frequenter denuntiasset, ne accederent, foveam fecit et complevit ignibus. Adulescentes cum venissent, exusti sunt. Accusatur a parentibus eorum leno laesae rei publicae. "Denuntiavi" inquit: dii boni, quantum ausus est, cui ne post denuntiationem quidem creditum est! Fuit in illis summa pietas: placuere patribus; summa frugalitas: displicuere lenoni. Tu te iure audes defendere? Nihil ei licet, in quem nihil non licet. "Denuntiavi" inquit: novimus lenonum minas venales. "Iniuriam" inquit "faciebant mancipiis meis." Quid enim aliud in his quam iniuriam vendis?

---

Calpurnius Flaccus, CALPURNIUS FLACCUS DECLAMATIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/calpurniusflaccus.html.
