Latin
Lines 1.259-1.300
Calpurnius Siculus, T. Calpurnius Siculus 1.259-300
Not analysed yet
quid tibi quae nosti referam? scis, optima Phylli,
quam numerosa meis siccetur bucula mulctris
et quam multa suos suspendat ad ubera natos.
sed mihi nec gracilis sine te fiscella salicto
texitur et nullo tremuere coagula lacte.
quod si dura times etiam nunc uerbera, Phylli,
tradimus ecce manus: licet illae uimine torto,
si libet, et lenta post tergum uite domentur,
ut mala nocturni religauit bracchia Mopsi
Tityrus et furem medio suspendit ouili.
accipe, ne dubites, meruit manus utraque poenas.
his tamen, hic isdem manibus tibi saepe palumbes,
saepe etiam leporem decepta matre pauentem
misimus in gremium; per me tibi lilia prima
contigerunt primaeque rosae: uixdum bene florem
degustarat apis, tu cingebare coronis.
aurea sed forsan mendax tibi munera iactat,
qui metere occidua ferales nocte lupinos
dicitur et cocto pensare legumine panem:
qui sibi tunc felix, tunc fortunatus habetur,
uilia cum subigit manualibus hordea saxis.
quod si turpis amor precibus, quod abominor, istis
obstiterit, laqueum miseri nectemus ab illa
ilice, quae nostros primum uiolauit amores.
hi tamen ante mala figentur in arbore uersus:
"credere, pastores, leuibus nolite puellis;
Phyllida Mopsus habet, Lycidan habet ultima rerum."
nunc age, si quicquam miseris succurris, Iolla,
perfer et exora modulato Phyllida cantu.
ipse procul stabo uel acuta carice tectus
uel propius latitans uicina sepe sub horti.
Ibimus: et ueniet, nisi me praesagia fallunt.
nam bonus a! dextrum fecit mihi Tityrus omen,
qui redit inuenta non irritus ecce iuuenca.
BVCOLICA -IV
Quid tacitus, Corydon, uultuque subinde minaci
quidue sub hac platano, quam garrulus adstrepit umor,
insueta statione sedes? iuuat algida forsan
ripa leuatque diem uicini spiritus amnis?
Carmina iam dudum, non quae nemorale resultent,
uoluimus, o Meliboee; sed haec, quibus aurea possint
saecula cantari, quibus et deus ipse canatur,
qui populos urbesque regit pacemque togatam.