Latin
Lines 1.345-1.388
Calpurnius Siculus, T. Calpurnius Siculus 1.345-388
Not analysed yet
nam tibi non tantum uenturos dicere nimbos
agricolis qualemque ferat sol aureus ortum
attribuere dei, sed dulcia carmina saepe
concinis, et modo te Baccheis Musa corymbis
munerat et lauro modo pulcher obumbrat Apollo.
quod si tu faueas trepido mihi, forsitan illos
experiar calamos, here quos mihi doctus Iollas
donauit dixitque: "truces haec fistula tauros
conciliat: nostroque sonat dulcissima Fauno.
Tityrus hanc habuit, cecinit qui primus in istis
montibus Hyblaea modulabile carmen auena."
Magna petis, Corydon, si Tityrus esse laboras.
ille fuit uates sacer et qui posset auena
praesonuisse chelyn, blandae cui saepe canenti
allusere ferae, cui substitit aduena quercus.
quem modo cantantem rutilo spargebat acantho
Nais et implicitos comebat pectine crines.
Est (fateor, Meliboee,) deus: sed nec mihi Phoebus
forsitan abnuerit; tu tantum commodus audi:
scimus enim, quam te non aspernetur Apollo.
Incipe, nam faueo; sed prospice, ne tibi forte
tinnula tam fragili respiret fistula buxo,
quam resonare solet, si quando laudat Alexin.
hos potius, magis hos calamos sectare: canales
exprime qui dignas cecinerunt consule siluas.
incipe, ne dubita. uenit en et frater Amyntas:
cantibus iste tuis alterno succinet ore.
ducite, nec mora sit, uicibusque reducite carmen;
tuque prior, Corydon, tu proximus ibis, Amynta.
ab Ioue principium, si quis canit aethera, sumat,
si quis Atlantiaci pondus molitur Olympi:
at mihi, qui nostras praesenti numine terras
perpetuamque regit iuuenili robore pacem,
laetus et augusto felix arrideat ore.
me quoque facundo comitatus Apolline Caesar
respiciat, montes neu dedignetur adire,
quos et Phoebus amat, quos Iuppiter ipse tuetur:
in quibus Augustos uisuraque saepe triumphos
laurus fructificat uicinaque nascitur arbos.
ipse polos etiam qui temperat igne geluque,
Iuppiter ipse parens, cui tu iam proximus ipse,
Caesar, abes, posito paulisper fulmine saepe
Cresia rura petit uiridique reclinis in antro
carmina Dictaeis audit Curetica siluis.