Latin
Lines 1.434-1.474
Calpurnius Siculus, T. Calpurnius Siculus 1.434-474
Not analysed yet
tu quoque mutata seu Iuppiter ipse figura,
Caesar, ades seu quis superum sub imagine falsa
mortalique lates (es enim deus): hunc, precor, orbem,
hos, precor, aeternus populos rege! sit tibi caeli
uilis amor coeptamque, pater, ne desere pacem!
rustica credebam nemorales carmina uobis
concessisse deos et obesis auribus apta;
uerum, quae paribus modo concinuistis auenis,
tam liquidum, tam dulce cadunt, ut non ego malim,
quod Paeligna solent examina lambere nectar.
o mihi quae tereti decurrunt carmina uersu
tunc, Meliboee, sonent si quando montibus istis
dicar habere Larem, si quando nostra uidere
pascua contingat! uellit nam saepius aurem
inuida paupertas et dicit: "ouilia cura!"
at tu, si qua tamen non aspernanda putabis,
fer, Meliboee, deo mea carmina: nam tibi fas est
sacra Palatini penetralia uisere Phoebi.
tum mihi talis eris, qualis qui dulce sonantem
Tityron e siluis dominam deduxit in urbem
ostenditque deos et "spreto" dixit "ouili,
Tityre, rura prius, sed post cantabimus arma."
respiciat nostros utinam fortuna labores
pulchrior et meritae faueat deus ipse iuuentae!
nos tamen interea tenerum mactabimus haedum
et pariter subitae peragemus fercula cenae.
nunc ad flumen oues deducite: iam fremit aestas,
iam sol contractas pedibus magis admouet umbras.
BVCOLICA -V
Forte Micon senior Canthusque, Miconis alumnus,
torrentem patula uitabant ilice solem,
cum iuueni senior praecepta daturus alumno
talia uerba refert tremulis titubantia labris:
"quas errare uides inter dumeta capellas
canaque lasciuo concidere gramina morsu,
Canthe puer, quos ecce greges a monte remotos
cernis in aprico decerpere gramina campo,
hos tibi do senior iuueni pater: ipse tuendos
accipe. iam certe potes insudare labori,
iam pro me gnauam potes exercere iuuentam.
Adspicis ut nobis aetas iam mille querelas
afferat et baculum premat inclinata senectus?