# T. Calpurnius Siculus 1.652-693

Calpurnius Siculus, T. Calpurnius Siculus, Lines 1.652-1.693. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/calpurnius-siculus/t-calpvrnius-sicvlus/1.652

Venimus et tacito sonitum mutauimus antro:
seu residere libet, dabit ecce sedilia tophus,
ponere seu cubitum, melior uiret herba tapetis.
nunc mihi seposita reddantur carmina lite;
nam uicibus teneros malim cantetis amores:
Astyle, tu Petalen, Lycida, tu Phyllida lauda.
Tu modo nos illis (iam nunc, Mnasylle, precamur)
auribus accipias, quibus hunc et Acanthida nuper
diceris in silua iudex audisse Thalea.
Non equidem possum, cum prouocet iste, tacere.
rumpor enim, Mnasylle: nihil nisi iurgia quaerit.
audiat aut dicat, quoniam cupit; hoc mihi certe
dulce satis fuerit, Lycidam spectare trementem,
dum te teste palam sua crimina pallidus audit.
Me, puto, uicinus Stimichon, me proximus Aegon
hos inter frutices tacite risere uolentem
oscula cum tenero simulare uirilia Mopso.
Fortior o utinam nondum Mnasyllus adesset!
efficerem, ne te quisquam tibi turpior esset.
Quid furitis, quo uos insania tendere iussit?
si uicibus certare placet - sed non ego uobis
arbiter: hoc alius possit discernere iudex!
et uenit ecce Micon, uenit et uicinus Iollas:
litibus hi uestris poterunt imponere finem.
BVCOLICA - VII
Lentus ab urbe uenis, Corydon; uicesima certe
nox fuit, ut nostrae cupiunt te cernere siluae,
ut tua maerentes exspectant iubila tauri.
O piger, o duro non mollior axe, Lycota,
qui ueteres fagos noua quam spectacula mauis
cernere, quae patula iuuenis deus edit harena.
Mirabar, quae tanta foret tibi causa morandi,
cur tua cessaret taciturnis fistula siluis
et solus Stimichon caneret pallente corymbo:
quem sine te maesti tenero donauimus haedo.
nam, dum lentus abes, lustrauit ouilia Thyrsis,
iussit et arguta iuuenes certare cicuta.
Sit licet inuictus Stimichon et praemia diues
auferat, accepto nec solum gaudeat haedo,
uerum tota ferat quae lustrat ouilia Thyrsis:
non tamen aequabit mea gaudia; nec mihi, si quis
omnia Lucanae donet pecuaria siluae,
grata magis fuerint quam quae spectauimus urbe.

---

Calpurnius Siculus, T. CALPVRNIUS SICVLUS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/calpurniussiculus.html.
