# T. Calpurnius Siculus 1.735-759

Calpurnius Siculus, T. Calpurnius Siculus, Lines 1.735-1.759. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/calpurnius-siculus/t-calpvrnius-sicvlus/1.735

uidimus et tauros, quibus aut ceruice leuata
deformis scapulis torus eminet aut quibus hirtae
iactantur per colla iubae, quibus aspera mento
barba iacet tremulisque rigent palearia setis.
nec solum nobis siluestria cernere monstra
contigit: aequoreos ego cum certantibus ursis
spectaui uitulos et equorum nomine dictum,
sed deforme pecus, quod in illo nascitur amne
qui sata riparum uernantibus irrigat undis.
a! trepidi, quotiens sola discedentis harenae
uidimus inuerti, ruptaque uoragine terrae
emersisse feras; et in isdem saepe cauernis
aurea cum subito creuerunt arbuta nimbo.
O felix Corydon, quem non tremebunda senectus
impedit! o felix, quod in haec tibi saecula primos
indulgente deo demittere contigit annos!
nunc, tibi si propius uenerandum cernere numen
fors dedit et praesens uultumque habitumque notasti,
dic age dic, Corydon, quae sit mihi forma deorum.
O utinam nobis non rustica uestis inesset:
uidissem propius mea numina! sed mihi sordes
pullaque paupertas et adunco fibula morsu
obfuerunt. utcumque tamen conspeximus ipsum
longius; ac, nisi me uisus decepit, in uno
et Martis uultus et Apollinis esse putaui.

---

Calpurnius Siculus, T. CALPVRNIUS SICVLUS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/calpurniussiculus.html.
