Latin
Lines 3.81-3.98
Calpurnius Siculus, T. Calpurnius Siculus 3.81-98
Not analysed yet
Aurea sed forsan mendax tibi munera iactat,
Qui metere occidua ferales nocte lupinos
Dicitur et cocto pensare legumine panem:
Qui sibi tunc felix, tunc fortunatus habetur,
Vilia cum subigit manualibus hordea saxis.
Quod si turpis amor precibus, quod abominor, istis
Obstiterit, laqueum miseri nectemus ab illa
Ilice, quae nostros primum uiolauit amores.
Hi tamen ante mala figentur in arbore uersus:
"Credere, pastores, leuibus nolite puellis;
Phyllida Mopsus habet, Lycidan habet ultima rerum." -
Nunc age, si quicquam miseris succurris, Iolla,
Perfer et exora modulato Phyllida cantu.
Ipse procul stabo uel acuta carice tectus
Vel propius latitans uicina saepe sub horti.
Ibimus: et ueniet, nisi me praesagia fallunt.
Nam bonus a! dextrum fecit mihi Tityrus omen,
Qui redit inuenta non irritus ecce iuuenca.