Latin
Lines 6.1-6.41
Calpurnius Siculus, T. Calpurnius Siculus 6.1-41
Not analysed yet
Serus ades, Lycida: modo Nyctilus et puer Alcon
Certauere sub his alterno carmine ramis
Iudice me, sed non sine pignore. Nyctilus haedos
Iuncta matre dedit; catulum dedit ille leaenae
Iurauitque genus, sed sustulit omnia uictor.
Nyctilon ut cantu rudis exsuperauerit Alcon,
Astyle, credibile est, si uincat acanthida cornix,
Vocalem superet si dirus aedona bubo.
Non potiar Petale, qua nunc ego maceror una,
Si magis aut docili calamorum Nyctilus arte
Aut cantu magis est quam uultu proximus illi.
Iam non decipior: te iudice pallidus alter
Venit et hirsuta spinosior hystrice barbam;
Candidus alter erat leuique decentior ouo
Et ridens oculis crinemque simillimus auro,
Qui posset dici, si non cantaret, Apollo.
O Lycida, si quis tibi carminis usus inesset,
Tu quoque laudatum nosses Alcona probare.
Vis igitur, quoniam nec nobis, improbe, par es,
Ipse tuos iudex calamos committere nostris?
Vis conferre manum? ueniat licet arbiter Alcon.
Vincere tu quemquam? uel te certamine quisquam
Dignetur, qui uix stillantes, aride, uoces
Rumpis et expellis male singultantia uerba?
Fingas plura licet: nec enim potes, improbe, uera
Exprobrare mihi, sicut tibi multa Lycotas.
Sed quid opus uana consumere tempora lite?
Ecce uenit Mnasyllus: erit (nisi forte recusas)
Arbiter inflatis non credulus, improbe, uerbis.
Malueram, fateor, uel praedamnatus abire
Quam tibi certanti partem committere uocis.
Ne tamen hoc impune feras: en aspicis illum,
Candida qui medius cubat inter lilia, ceruum?
Quamuis hunc Petale mea diligat, accipe uictor
Scit frenos et ferre iugum sequiturque uocantem
Credulus et mensae non improba porrigit ora.
Aspicis, ut fruticat late caput utque sub ipsis
Cornibus et tereti pendent redimicula collo?
Aspicis, ut niueo frons irretita capistro
Lucet et a dorso, quae totam circuit aluum,
Alternat uitreas lateralis cingula bullas?