# Epistolae 2.1

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.1

Dilectissimis et religiosis tiliis Vitali et Constanlio Capreolus episcopus. I. Sumptis atque perlectis litteris vestris, quas per Numinianum religiosum virum, filii dilectissimi, lransmisistis, saluti et studio vestro quo fundatæ ac vetustæ catholicae fidei regulam inviolabili pietate tenetis ac defenditis, plurimum gratulatus, adverti Nestorianam haeresim, novam infandamquc perniciem, sicut quibusdam locis jam coeperat pullulare, apud vos quoque velle zizaniæ suæ semina in peritorum corda jacere. Verum credo atque confido, perfectum agricolam Dominum nostrum, omnium creatorem, in omni loco dominationis suæ habere ac semper habuisse dignos evangelicæ frugis operarips; qui, licet ante tempus demessionis immunda semina exslirpari non debeant, continuis tamen orationibus ac prædicationibus semper invigilent: ita ut et illa, si fieri dum tempus est potuerit, convertantur et commutentur in triticum: aut certe non usquequaque inimicus humani generis tenera frumentorum genera nascentia per adulterinam intermixlionem valcat suffocare. Jam enim, quod etiam ad vestram notitiam pervenisse non dubito, intra Orientis partes, ubi primum pestis ista surrexit, congregata gloriosa synodo sacerdotum, cui etiam legatio nostra non defuit c, in vestibulo cum suo auctore atque assertore compressa et radio apostolicæ lucis exstincta est. Nec mirari debet caritas vestra, si etiam post damnationem suam inter morientes spiritus fetidus adhuc Datus aspiret. Est enim semper pertinax hæreticorum audacia, et in sua male pernicie urgente peccatorum pondere perseverat. Quod si nondum forsitan cognovistis, facili lectione poteritis agnoscere.

---

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp882/tmp882/tmp882.tmp882.opp-lat1.xml.
