Latin
Letter 2
Capreolus Carthaginensis, Epistolae 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Item illic post multa, quibus Apostolus mysterium Novi Testamenti a Veteris figura discrevit, sic ait: Refragans leyi Moysi, sine miseratione moritur in duobus aut tribus testibus: quanto magis videtur deteriore pœna dignux, qui Filium Dei conculcavit, et qui sanguinem Novi Testamenti immundum æstimavit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ Dei contumeliam fecit? Novimus enim eum qui dixit: Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus (Hebr. x, 28-30). Quaero qualiter possit Deus Dei Filius conculcari. Videtis etiam hic quemadmodum nec dubitet, nec metuat, nec erubescat asserere Dei Filium conculcatum. Sed quoniam si quis sanguinem in quo sanctificatus est, immundum existimat, utique Filium Dei conculcat: ideo non discrevit hominis passionem a Dei majestate, cujus reum vult esse illum, qui pro nihilo existimaverit pro se sanguinem fusum. Non enim Filius Dei conculcatur, nisi in eo quod mortis quam in homino sustinuit, beneficium spernitur. Ipse quoque Salvator ac Dominus fidem remuneraturus interrogat. Videte quid dixerit: Quem me, inquit, dicunt esse filium hominis (Matth. xvi, 13)? Atque cum diversas aliorum opiniones illi suggererent: Vos autem, inquit, quem me dicitis esse (Ibid. ,15)? me utique filium hominis. Ad hæc Petrus, ab eodem inspiratus, et in hac confessione ad rectam fidem formasui universis gentibus profuturus, adverte quanta et quam plena integritate rcsponderit: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16). Tu tu, o ille, qui te filium hominis ilicis, tu es Christus Filius Dei vivi. Nunquid non etiam hic, sive interrogatione Domini seu in responsione apostoli, ntriusque substantiæ una monstratur ostenditurque persona; dum et ille se bominis filium, quod in aperto videbatur, edicit, et Petrus eum Christum Dei Filium, quod in occullo gerebatur, donata sibi conlessione monstravit? Unde laudatus a Domino ct beatus est dictus (Ibid. . i7); quoniam non ei caro et sanguis revelaverit, sed Pater qui in coelis est. Quod ergo credere debeamus, Deus Pater per Deum Filium revelet, non caro et sanguis insinuet.