# Epistolae 2.12.1-21

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, 2.12.1 to 2.12.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/capreolus-carthaginensis/epistolae/2.12.1

XII. Post resurrectionem quoque, cum Dominum Maria minime cognovisset, et ille proprio nomine appellaudo. viam illi recognitionis aperiret, ac se tangere volentem ne faceret prohiberet; quid ei nuntiandum discipulisdelegare dignatus fuerit, audiamus. Vade, inquit, ad fratres meos, et die eis: Ascendo ad Patrem meum et patrem vestrum; ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. xx, 17). Age nunc, eligat hæreticus utrum putat, et cujus voce a malit hanc esse, ipse discernat: utraque parte acuto spiritali gladio ferietur. Ascendo, inquit, ad Patrem meum et ad patrem vestrum; ad Deum meum, et ad Deum vestrum. Si hominis vox est, ergo Filius Dei est homo ille: ad Patrem meum, dixit, ascendo. Si Dei vox est, e go homo est Deus ille: ad Deum meum enim dixit, ascendo. Ncc enim ait, Ascendo ad Patrem meum, et Deum hominis mei: aut, Ascendo ad Deummeum,ct ad Patrem Dei loci. Qui igitur personam divinitatis humanitatisque discernit, utroque intellectu convincitur. Aut homo dixit, et idem ipse est Dei Filius: aut Deus dixit, et idein ipse est etiam homo susceptus. Qui enim dicit, Ascendo ad Patrem meum et ad Deum meum; repetendo meum et meum, unam probat polliceturque personam, quamvis distinguat utramque substantiam. Q;od enim ait, Ascendo ad Patrem meum, pertinere quidem videtur ad unigenitum Filium: quod autem ait, ad Deum meum, pertinere videtur ad hominem factum. Sed in Christo Jesu nec homo creatus potest dici, nec unigenitus Deus negari homo poterit natus. Atque ideo nec Dei tanturn, nec hominis tantum, vox ista esse convincitur: quam Deus et homo, uuus atque unicus ipse filius, ad suos discipulos perferendam inseparabili omnino atque indivisibili mandavit affectu. Denique ut noverilis, et plenius advertatis ita esse quod dicitur, ad dissolvenda omnium hæreticorum macbinamenta et universas calumnias refellendas;

---

Capreolus Carthaginensis, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp882/tmp882/tmp882.tmp882.opp-lat1.xml.
